Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 89  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de10 brevi11 quod faciat ei12 consuetudines et servitia quæ ei facere debet de
[002] tenemento quod de13 eo14 tenet in villenagio, et parentes produxerit etsic
[003] probaverit villenagium, utrumque terminabitur et indirecte. <Sive liber
[004] tenuerit villenagium sive villanus, et in hoc casu querens se ponet in assisam
[005] velit nolit cum fuerit sub potestate domini, alioquin denegetur ei
[006] actio, quod aliter esset si esset extra potestatem.> Si autem servo alieno
[007] bona fide possesso a possidente obiciatur huiusmodi exceptio parentes
[008] produci non possunt, sed tamen standum erit præsumptioni, et tenet
[009] exceptio propter possessionem donec probetur in contrarium et possessus
[010] se probet liberum. Eodem modo si servo alieno bona fide possesso,
[011] f.192b] semper stabitur huiusmodi exceptioni donec verus dominus eum
[012] evincat, et si ille qui possidet aliquo casu parentes illius produxerit ad
[013] probandum non valebit, quia per hoc non probabit illum esse suum cum
[014] parentes sui sint servi alieni. <Et ad probandam exceptionem villenagii
[015] non oportet in aliquo casu producere parentes, sed sufficit probare per
[016] assisam tantum, quam si querens recusaverit, denegabitur ei actio sive
[017] querela, et si iuratores male iuraverint, convincendi sunt per parentes eius
[018] qui fuerit15 sub potestate domini.> Item esto quod feoffator servum sub
[019] potestate existentem de tenemento quod ei dedit tenendum libere eiecerit,
[020] tunc distinguendum erit utrum dominus servi tenementum illud in manum
[021] suam ceperit vel non. Si autem sic, tunc dominus habet assisam et actionem
[022] et servus nullam, non magis quam de villenagio domini. Si autem
[023] non, tunc competit villano actio et heredibus suis contra feoffatorem
[024] suum et heredes suos et alios omnes qui ab eis causam traxerint vel
[025] feoffamentum, ut si ipsi proponant exceptionem villenagii contra talem,
[026] ipse habebit replicationem ex facto et feoffamento donatoris. Et ubi
[027] sequitur assisa novæ disseisinæ16 in persona antecessoris, sequetur17 assisa
[028] mortis antecessoris in persona18 heredis, non obstante exceptione villenagii,
[029] propter verum dominum villani. Eodem modo contra extraneos ad quos
[030] non pertinet eicere, et tamen villanus in hoc casu habeat actionem et non
[031] dominus. Item esto quod dominus servo suo sub potestate sua existenti
[032] terram dederit tenendam19 libere sibi et heredibus suis cum manumissione,
[033] licet servus ille villenagium tenuerit, tamen propter manumissionem liber
[034] erit ac si alius quilibet liber20 libere tenebit, et quamvis tenuerit in villenagio,
[035] villenagium non aufert ei libertatem manumissionis. Et unde si
[036] dominus ipsum deiecerit21 et ipse agat per22 assisam, si dominus excipiat
[037] de villenagio, ipse habet23 replicationem ex facto et manumissione domini



Notes

12. Om., OA, CE, Y, Co.

10-11. breve, V, Co, Y; per breve, MA.

13-14. Om., OB, MA, MB, CM.

15. fuerint, V.

16. Om., OA, OB, MB, MG.

17. sequitur, V, MA, MB, MG; sequatur, OA, CE.

18. persona autem, OB, MA, MB, CM.

19. tenenda, LA, MC.

20. Om., LA, MC.

21. eiecerit, MA, MB, CM (corr.).

22. contra, OB, MB, CM, MA (corr.).

23. habebit, MA, MB; habeat, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College