Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 88  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non magis quam firmarius qui alieno nomine tenet. Si autem servus
[002] perquisitum fecerit tenendum libere de feoffatore suo, et dominus tenementum
[003] illud in manum suam non ceperit, tunc si extraneus vel feoffator
[004] suus eum eiciat et contra servum excipiat de villenagio, elidetur exceptio
[005] per replicationem, quia in hoc casu competit servo replicatio, scilicet quod
[006] ad alium non pertinet exceptio. <Item esto quod servus extra potestatem
[007] domini constitutus perquisitum fecerit, prius oportebit dominum disrationare
[008] servum, et tunc demum se ponere poterit in tenementum. Sed
[009] esto quod feoffator servi hoc non permiserit, sed se posuerit in seisinam,
[010] vel extraneus forte: qui habebit assisam novæ disseisinæ,4 vel dominus vel
[011] servus? Dominus non quia numquam seisinam habuit. Si servus petere
[012] velit per assisam obstabit ei exceptio villenagii. Sed re vera quidquid dicatur,
[013] servus extra potestatem domini constitutus, cum sit in statu libero,
[014] contra dominum proprium,5 multo fortius in6 statu libero erit contra non
[015] dominum qui nihil iuris habet in persona servi. Et sic si dominus non
[016] habuerit exceptionem servitutis, nec extraneus multo fortius. Si servus
[017] fuerit statu libero et ita in statu dubio, semper erit pro libertate iudicandum
[018] donec probetur in contrarium, et sic primo procedat assisa quasi de
[019] libero7 et postea agatur de statu, quia præiudicialis est disseisina.> Si ei
[020] qui est extra potestatem domini sui petenti restitutionem opponatur exceptio
[021] villenagii, non habebit locum exceptio antequam corpus disrationetur
[022] in causa status ut prædictum est, etiam si opponens parentes
[023] producat querentis ad exceptionem illam probandam, quia si ita, sequeretur
[024] quod causam status deduceret in iudicium et quod ita simul terminarentur
[025] tam causa status quam assisa, quod esse non debet in personis eorum
[026] qui fuerint extra potestatem dominorum in statu libero et quasi sui iuris.
[027] Si autem opponatur huiusmodi exceptio alicui qui fuerit sub potestate
[028] domini, si fuerit servus proprius et ad exceptionem probandam producti
[029] fuerint parentes qui eum servum probaverint, tunc locum habet quod per
[030] hoc terminatur tam causa status quam assisa. Et talis liberabitur domino
[031] suo ut villanus. Etiam8 per hoc terminabitur utrumque. Illud idem erit si
[032] villanus contendat se esse liberum sub potestate domini constitutus, et
[033] perquirat breve de servitiis et consuetudinibus quod dominus non9 exigat
[034] ab eo etcetera. Et dominus opposuerit villenagium et parentes produxerit,
[035] utrumque placitum per hoc terminabitur, indirecte tamen. Idem erit si
[036] cum villanus iustificari non possit a domino suo quod ei faciat servitia,
[037] vel cum villanus breve de pace perquisiverit cum sit sub potestate domini
[038] et nullum breve præcessit de nativitate sua, et dominus sibi perquisiverit



Notes

4. Om., OA, LA, MB, MG.

5. proprium habebit assisam, V.

6. si servus fuerit in, OB, MB; om. contra . . . libero, MA, CM.

7. libero tenemento, V.

8. et, OB, MB, CM; om., MA.

9. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College