[001] cum nihil iuris clamare poterit in corpore quod est principale? Et [002] sic non habet locum exceptio a domino proposita contra eum qui fuerit [003] extra potestatem, quia si exceptio domini prima facie iusta videatur, [004] tamen eliditur per replicationem quod sit extra potestatem quasi sui iuris, [005] quæ si necesse fuerit multipliciter probatur, et quod eici non poterit antequam [006] corpus disrationetur, quia per eos tantum adquirimus quos sub [007] potestate nostra habemus, sicut per servus et per liberos etcetera. Et [008] quod per tales adquiritur dominorum erit, quod autem per illos qui extra [009] potestatem sunt non nisi tunc demum cum in nostram devenerint potestatem. [010] Si autem extraneus fuerit qui eiecerit servum alienum extra potestatem [011] constitutum, multo fortius non habebit locum in persona sua exceptio [012] qui ius non habet, cum locum non habeat in persona domini qui ius habet17 [013] in persona servi. Et ideo quamvis alias locum haberet in persona domini ut [014] prædictum est si servus fuerit sub potestate, tamen non competit cuilibet [015] de populo ut illam opponat nisi ius habeat opponendi, vel si competat et [016] illam opponat, elidi poterit per replicationem, vel quia non pertinet ad [017] opponentem ut illam opponat quia ius non habet, vel si ius haberet, elidi [018] posset per replicationem ab eo qui ius haberet replicandi. Quia sicut non [019] habet quis ius excipiendi cum sua omnino non intersit cum extraneus [020] sit,18 ita non pertinebit ad querentem replicatio, quia replicatio pertinet ad [021] alium et non ad ipsum et sic in persona eius cuius re vera servus non [022] interfuerit locum habebit, et tenebit exceptio versus querentem, quia [023] querens replicationem non habet nec pertinet ad ipsum replicare donec ad [024] ipsum perventum fuerit qui ius habet replicandi: verbi gratia, servus [025] alicuius sub potestate domini sui constitutus facit perquisitum de libero [026] tenemento, forte ab alio quam a domino suo. <Competit tamen extraneo [027] de tenemento quod tenetur in villenagio, quia ad dominum19 pertinet actio [028] si servus eiciatur et non ad servum, quia servus non habet actionem.> [029] f.192] Item tenet villenagium de domino suo, eiectus est a villenagio ab [030] extranea persona cuius non interest, villanus queritur per assisam, extraneus [031] opponit exceptionem villenagii, villanus replicat quod non pertinet [032] ad extraneum excipere quia sua non interest, extraneus econtra quod si ad [033] eum non pertinet villenagii exceptio, ad villanum non pertinet replicatio [034] sed ad dominum suum, et sic compensata hinc inde replicatione cum exceptione [035] remanebit extraneus in seisina donec ille, scilicet verus dominus [036] qui actionem habet et non servus, agat petendo restitutionem per assisam. [037] Et sic si extraneus excipiat, non eliditur exceptio sua per1 replicationem [038] quod nihil ad ipsum, cum2 quamvis exceptio ad ipsum non pertineat3 de [039] iure, tamen locum habet contra villanum, quia villanus non habet actionem