Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 85  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tamen11 exceptione perpetua muniti vel privilegio, exceptione scilicet
[002] perpetua qua se tueri possit12 perpetuo, quia numquam forte fugerunt de
[003] terra opponentis, vel huiusmodi privilegio, quia manentes in civitate aliqua
[004] vel villa13 privilegiata vel dominico domini regis per unum annum et unum
[005] diem sine clamio. Item privilegio clericali. Sed quid dicetur de milite? Re
[006] vera illud idem quod de clerico donec fuerit per iudicium degradatus. Item
[007] refert utrum proprio servo obiciatur vel alieno. Item in qua causa, utrum
[008] scilicet in iudicio petitorio in causa proprietatis, vel querenti in iudicio possessorio
[009] et restitutionem petenti in causa possessionis et spoliationis. Item
[010] refert utrum queratur et petat restitui de spoliatione propria, vel petat
[011] sibi rem reddi de possessione aliena, sicut de seisina alicuius antecessoris
[012] sui quam antecessor habuit die quo obiit, in causa possessionis ut de feodo.
[013] <In restitutione spoliationis non nocet ei qui est extra potestatem constitutus
[014] quin recuperet, quia prius inquirendum est de spoliatione quam de
[015] statu. Si autem petat versus dominum in causa proprietatis, obstabit exceptio
[016] villenagii et probabitur exceptio per parentes vel per patriam, ut si
[017] servus petat seisinam antecessorum suorum ante fugam.> Item ut de
[018] feodo et de iure in causa proprietatis in qua non admittitur ad actionem,
[019] opposita exceptione servitutis et probata pro statu antecessorum suorum
[020] et de eorum seisina, nisi forte ipsi essent in statu liberali. Si autem obiciatur
[021] exceptio villenagii alicui ut iuratori, talis exceptio probatione non
[022] indiget nec aliqua solemnitate, sed credendum erit14 simplici verbo coniuratorum
[023] sine aliquo sacramento, ut supra de exceptionibus contra iuratores.
[024] Item refert a quo opponi debeat, quia quamvis exceptio aliquando competat
[025] contra alium, non tamen pertinent ad omnes ut illam opponant.
[026] Ideo videndum utrum ille dominus vel extraneus, et si extraneus utrum
[027] f.191] feoffator fuerit vel alius cuius nulla ratione interfuit. Si autem
[028] dominus sub cuius fuerint1 potestate, servus2 proprius vel alienus, vel liber
[029] homo cuius status fuerit dubius an sit liber vel servus, si prima facie assisa
[030] sive actio iusta videatur, cum servus exceptionem non habet contra dominum
[031] suum quia nullum habet liberum tenementum contra dominum suum,
[032] quia quidquid per ipsum adquiritur id domino adquiritur, et cum ipse a
[033] domino suo possideatur, nihil possidere potest nec proprium habere. Si
[034] autem servo alieno vel libero in statu servili constituto, tenebit exceptio
[035] donec servus probetur alienus vel donec ille liber in servitute detentus se
[036] liberum esse probaverit. Et semper erga tales locum habebit ista exceptio,
[037] sive tenementum fuerit villenagium purum ipsius domini vel eorum perquisitum
[038] ex3 feoffamento alio.4 Cum autem opposita fuerit exceptio a vero



Notes

11. cum, OB, MG.

12. possint, V; posset, CM.

13. Om., OB, MA, MB, CM.

14. est, OB, MA, MB, CM.

1. fuerit, OB, MA, CM, Y, MG, OC.

2. Om., OB, MA, MB, CM.

3-4. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College