[001] videndum est si sit exceptio aliqua quæ competat tenenti contra querentem [002] ex persona querentis. Ut si excipiat tenens contra querentem quod querela [003] ad ipsum non pertineat nec assisa, sive sit liber sive servus, masculus vel [004] femina, maior vel minor. Ut si querens nomine suo non teneat sed nomine [005] alieno, quia talibus non competit assisa sed dominis proprietatis. Et si [006] liber sit et teneat ad terminum vel ad voluntatem vel in villenagium, quod [007] bene facere potest salva libertate sua, cadit assisa omnino in persona sua [008] nisi replicando docere possit contrarium, scilicet quod teneat nomine proprio [009] qualitercumque sive per disseisinam sive per intrusionem, dum tamen disseisiri [010] non debeat sine iudicio. Si autem servus et teneat in villenagio, dum [011] tamen sub potestate domini constitutus, cadet4 assisa omnino cum teneat [012] nomine alieno, nisi replicando docere possit contrarium vel quod libere [013] teneat vel quod sit extra potestatem dominorum in statu libero, et ita [014] quod in servitutem revocari non poterit sine brevi vel sine iudicio. Et non [015] competit alicui huiusmodi exceptio de villenagio præterquam vero domino [016] nisi utrumque probet, scilicet quod villanus sit et teneat in villenagio, cum [017] per hoc sequatur quod ad ipsum non pertineat querela sive assisa, sed ad [018] verum dominum, et ideo cadit assisa quantum ad personam suam et [019] f.190b] non quantum ad personam domini. Si autem verus dominus [020] opposuerit exceptionem servitutis servo sub potestate sua constituto, [021] sufficit si probet illum esse servum suum vel per parentes vel per assisam. [022] In quo casu terminabitur quæstio status et assisa, nisi forte liber homo sit [023] bona fide possessus et proclamare voluerit in libertatem. In quo casu non [024] nocebit ei ista exceptio et exceptionis probatio, dum tamen se possit [025] probare liberum et sic exire5 a statu servili in libertatem. Sed quoniam [026] servus aliquando est sub potestate domini constitutus et in statu servili in [027] possessione servitutis, aliquando extra potestatem in statu libero in possessione [028] libertatis, aliquando teneat libere, aliquando6 in villenagio, cum [029] quæstio status incidat in assisam et præiudicialis sit, videndum erit cui [030] obiciatur et a quo. Cui, utrum scilicet ei qui fuerit sub potestate domini [031] sui constitutus, sive proprio7 sive alieno bona fide possesso,8 sive libero sub [032] potestate alicuius in statu servili existenti qualitercumque, sive per vim et [033] iniustam detentionem sive per copulam maritalem: sive obiciatur ei qui [034] fuerit extra potestatem, et tunc vel ei qui fugitivus suus est et recenter [035] fugit de terra sua et recenter insecutus, vel non recenter, ita quod sine [036] brevi revocari non possit in servitutem, vel ei qui numquam fuit sub potestate [037] sua, sed de nativis suis natus, qui aliquando fugerunt vel9 a terra sua [038] vel antecessorum suorum. Item vel eis qui fugitivi sunt re vera, sed10