Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 83  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tunc oportet tam disseisitorem quam substitutum in brevi comprehendere,
[002] cum substitutus teneatur ad restitutionem si factum depositi advocaverit
[003] et depositus teneatur ad pœnam. Si autem post impetrationem substitutus
[004] fuerit alius ante captionem assisæ, tunc licet in brevi non nominetur tamen
[005] tenebitur, secundum quod factum depositi advocaverit vel non advocaverit.
[006] Si autem nullus omnino ante captionem assisæ fuerit substitutus, tunc
[007] procedat assisa contra depositum per tale breve, scilicet quod talis canonicus
[008] vel monachus quondam abbas etcetera. Et si abbas fuerit substitutus
[009] ante impetrationem, tunc, quod talis monachus quondam abbas et talis ei
[010] substitutus etcetera. Si autem disseisitor mutaverit dignitatem, fiat mentio
[011] in brevi de dignitate. Si autem abbas vel prior disseisitor mortuus fuerit
[012] ante impetrationem vel post, et sive ante creationem alterius abbatis vel
[013] post, et sive nomen exprimatur illius qui mortuus est in brevi sive non, in
[014] causa disseisinæ cadit breve et extinguitur assisa in eo quod pœnalis est,
[015] f.190] tenet tamen quantum ad abbatem substituendum in eo quod est
[016] restitutoria, et non refert utrum breve impetratum sit contra prædecessorem
[017] sub nomine dignitatis tantum, vel sub nomine proprio et nomine
[018] dignitatis. Si autem abbas querens mortuus fuerit, eodem modo cadit
[019] breve sub nomine suo impetratum, quia non erit qui respondeat si non sit
[020] qui queratur cum iniuria sit personalis. Si autem impetratum fuerit in
[021] causa proprietatis contra aliquem abbatem, vel in causa possessionis quæ
[022] non est pœnalis, sicut in assisa mortis antecessoris, si tenens abbas mortuus
[023] fuerit et impetratum fuerit contra eum sub nomine dignitatis vel officii
[024] tantum et non sub nomine proprio, semper tenebit breve in persona successoris
[025] quod fuit impetratum sub nomine prædecessoris, quia quoad
[026] nomen dignitatis idem est successor cum prædecessor, quia non mutatur
[027] dignitas propter diversitatem personarum. Si autem sub nomine proprio et
[028] sub nomine dignitatis simul, sive successor idem1 habeat nomen cum prædecessore
[029] sive non, sed diversum, cadit breve: quia licet idem sit nomen,
[030] tamen diversum est propter diversitatem personæ, licet videatur contrarium,
[031] sicut si nominaretur Henricus pater scilicet et filius vel successor
[032] eodem nomine. Si autem impetratum2 contra prædecessorem et qui depositus
[033] fuerit, tenetur contra substitutum sive sub nomine dignitatis tantum
[034] vel sub utroque, quia deponi posset in fraudem.

Exceptio contra personam querentis et imprimis de statu.


[036] SI vero nihil sit quod excipi possit contra breve, sed cum sufficiens sit in
[037] omni sui parte, non abrasum in loco suspecto licet tamen in narratione et
[038] in facto. Item si non deletum vel alio quocumque modo vitiosum et in
[039] prima sui figura, proposita intentione querentis et fundata, tunc demum3



Notes

1. eundem, OA, OC, LA, MG.

2. impetratum fuerit, OB, MA, MB, CM, Y.

3. primo, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College