Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 82  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] breve uno loco comprehendi non possunt. Et ideo quod hic non invenitur
[002] ibi inveniri poterit.

Exceptio si breve fuerit deperditum.


[004] SED quid dicendum erit si breve originale fuerit deperditum per alicuius
[005] negligentiam vel in curiam? Tunc videndum erit utrum umquam6 in curia
[006] coram iustitiariis recitatum fuerit et auditum. Si7 sic,8 bene possunt iusti-
[007] f.189b] tiarii procedere, dum tamen hoc fuerit in præsentia partium. Idem
[008] erit si irrotulatum post visum petitum vel9 warantum vocatum. Sed quid si
[009] numquam fuerit auditum vel recitatum coram iustitiariis, sed breve de
[010] warantia de capiendo assisam? Videtur quod breve illud sufficiat ad procedendum
[011] cum omnes articuli brevis originalis ibi sint contenti, et aliquando
[012] nomina disseisitorum omnia, bene poterit procedi per breve istud10
[013] dum tamen vicecomes cognoscat quod breve originale susceperit, et quia
[014] rex testatur in litteris suis patentibus quod talis arramiavit assisam versus
[015] talem de tali tenemento in tali villa, et sic omnes articuli contenti sunt, et
[016] quod quidem rex testatur. Sed quid si breve fuerit patens et apertum, et
[017] sigillum omnino fractum fuerit vel cauda rupta? Non erit tali fides adhibenda.
[018] Item si fuerit omnino falsum, ut si appositum11 fuerit signum adulterinum,
[019] vel si falsum fuerit omnino et stilo cancellariæ non consonum.
[020] Si quis tali brevi usus fuerit et convictus, puniatur ut supra de crimine
[021] læsæ maiestatis nisi warantum habuerit qui breve illud advocaverit. Item
[022] inter cetera videndum quando tenere debeat breve impetratum versus prædecessorem
[023] in persona successoris, sive in causa possessionis sive in causa
[024] proprietatis, ut si abbas vel prior disseisinam fecerit et postea motus12
[025] fuerit vel depositus, manens in eadem domo vel alia, vel mortuus post
[026] disseisinam. Quo casu refert utrum impetratum fuerit contra eos statim
[027] post disseisinam ante depositionem et amotionem vel post, et tunc utrum
[028] expresso nomine proprio et nomine dignitatis simul vel tantum sub nomine
[029] dignitatis. Sed sive sic sive sic, semper tenentur respondere dum vivi fuerint
[030] per breve impetratum ubicumque fuerint, quia personalis est iniuria,
[031] et hoc sive sit alius substitutus sive non, cum res effecta sit litigiosa per
[032] impetrationem ante creationem alterius abbatis. Et quamvis abbas depositus
[033] fuerit vel amotus post iniuriam, non tamen aboletur pœna propter
[034] mutationem dignitatis vel officii, cum adhuc duret iniuria quæ personalis
[035] est et personam sequitur.13 Si autem depositus fuerit ante impetrationem et
[036] postea impetretur, tunc refert utrum ante impetrationem creatus sit alius
[037] abbas vel non. Si autem alius abbas creatus fuerit ante impetrationem,



Notes

6. sic, OA, LA, MC; numquam, OB, MA, MB, CM, Y, CE, OC, MG, Co.

7-8. sic, CE; et tunc, V; om., OA, OB, OC, MA, MB, CM, Y, LA, MC, MG, Co.

9. per, OA, CE, Co, MC; om., LA, MG, OC.

10. illud, MSS. var.

11. apertum, OA, CE; appensum, V.

12. amotus, V; mortuus, OB, MA, MB, CM, Y (corr. amotus).

13. persequitur, OB, MA, Y, CM (-quetur), MB (pros-).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College