[001] vel officii non mutatur nec etiam nomen proprium. Errari tamen poterit [002] circa ea, unde et si exprimatur verum nomen et fiat error circa dignitatem [003] vel officium tenet breve. Si autem fiat error circa nomen, et de dignitate vel [004] officio non erretur, tenet breve: aliquando vero nomen proprium non exprimitur, [005] et tunc tenet nomen dignitatis vel officii si circa ea non erretur, [006] et tenet breve quantum ad eorum successores in causa civili ubi nulla [007] sequitur pna. Si autem actio fuerit pnalis ex delicto, extenditur etiam [008] ad successores non expresso proprio nomine, sed non ad pnam sed [009] quoad restitutionem si possit restituere. Si autem nomen proprium3 exprimeretur [010] non esset ita. Officium vero et dignitas fere se habent ad idem. [011] Sed quælibet dignitas est aliquod officium, sed omne officium non est [012] dignitas. Officium vero bene potest esse sine dignitate ut officium vicecomitis [013] et coronatoris. Item si diaconus nominetur pro sacerdote non expresso [014] proprio nomine, vel e converso, cum sacerdos utramque contineat [015] dignitatem.
De errore circa ipsam rem.
[017] ITEM quandoque fit error circa ipsam rem, ut si quis nominaverit vineam [018] ubi nominare deberet4 ecclesiam: item lanceam ubi vestem. Rerum enim [019] vocabula immutabilia sunt, hominum vero sunt mutabilia. Item error [020] poterit esse in qualitate rei et quantitate. Item in pretio et in numero, pondere [021] et mensura. Item in genere et colore. Item error poterit esse circa rem [022] in loco, ut si quis dicat quod res sita sit in uno loco cum sita sit in alio. [023] Sed error iste nocere non deberet cum per circumstantias colligi possit id [024] quod petens in mente habuit. Eodem modo dici posset de distinctione [025] agrorum ubi visus petitur, quia non refert utrum quid fiat vel quod5 [026] tantundem valeat.
De errore circa causam.
[028] ITEM fit error circa causam, ut si quis dederit intellegi impetrando quod [029] iuste possideat, quod iniuste possederit, vel quod numquam possedit. In [030] quo casu videndum si causa sit casualis, tunc non impedit processum. Si [031] autem condicionalis impedit omnino.
De errore circa locum.
[033] ITEM poterit esse error circa locum, et si disseisitus impetraverit ad vicecomitem [034] in cuius comitatu tenementum non fuerit, vel si dicat tenementum [035] esse in una villa quod re vera est in alia, sicut plenius dicetur inferius. [036] Plures autem sunt exceptiones contra breve inferius assignatæ in causa [037] proprietatis, quarum quædam locum habent hic quædam vero non, et [038] sicut quædam exceptiones quæ hic assignatæ sunt contra breve in causa [039] possessionis locum habent hic et non ibi, et ideo omnes exceptiones contra