Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 80  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sit in persona et non in nomine neque in cognomine, scilicet cum pater et
[002] filius vocentur eodem nomine et cognomine et patri facta fuerit disseisina,
[003] si filius impetraverit sub eodem nomine patris de disseisina patris non recuperabit,
[004] quia non ei facta fuit iniuria sed patri, et sic ipse non habebit
[005] querelam, sed pater si viveret, et licet habeat idem nomen et cognomen,
[006] persona tamen diversa est et non eadem cui facta est iniuria. Idem autem
[007] erit si filius de disseisina patris et de facto patris eodem nomine nuncupatus,
[008] post mortem patris, si velit sibi perquirere per breve de ingressu de
[009] disseisina facta a18 patre.19 Item error in actione ubi quis credidit actionem
[010] competere quæ20 non competiit.21

De errore circa personam sive circa corpus sive circa officium.


[012] UT autem plenius habeatur notitia circa quæ versetur error, sciendum
[013] quod versatur aliquando error circa personam sive circa corpus sive circa
[014] officium sive circa rem sive circa causam. Circa personam vero contingit
[015] errare dupliciter, quandoque ex imperitia sive negligentia impetrantis,
[016] quandoque ex dolo adversarii. Ex imperitia vero impetrantis, ut si quis
[017] nominaverit Petrum ubi nominasse debuit Rogerum, et propter talem
[018] errorem cadit breve multis rationibus.22 <Item si quis binominis23 sit sive
[019] in nomine proprio vel cognomine, illud nomen tenendum erit quo solet frequentius
[020] appellari: quia ideo imposita sunt ut demonstrent voluntatem
[021] dicentis, et utimur vocis24 ministerio.> Idem est si in prænomine, agnomine,
[022] cognomine. Idem erit si erratum sit in nomine appellativo, ut si quis
[023] vestem nominaverit ubi nominare deberet pecuniam. Item provenit error
[024] ex dolo adversarii, scilicet quando adversarius dolose in absentia impetrantis
[025] commutat possessionem, ut adversarius rediens et novum possessorem
[026] inveniens, ipsum tamquam eum de quo in brevi nulla fit mentio convenire
[027] non possit neque implacitare: et videtur quod non quia in brevi non comprehenditur,
[028] et multis aliis rationibus. Verius tamen est quod possit et
[029] debeat respondere, alioquin posset ille qui possessionem mutavit ne cum eo
[030] ageretur de dolo suo commodum reportare, et multis aliis rationibus.
[031] f.189] Et ideo poterit uterque conveniri simul vel per se, et hoc licet
[032] translatio fiat antequam litteræ1 pervenerint2 ad iustitiarios vel vicecomitem,
[033] dum tamen diligens extiterit prosecutio. Eodem modo fieri poterit
[034] si res post iudicium ad alium transferatur.

De errore circa nomen et dignitatem.


[036] ITEM poterit esse error circa officium sive dignitatem, ut si quis præcentorem
[037] nominaverit pro decano vel e converso: circa officium, ut si quis nominaverit
[038] coronatorem pro vicecomite vel e converso. Nomen vero dignitatis



Notes

18-19. patri, V; sic, MSS.

20. et, OB, MB, CM, Y; sed, MA.

21. competit, MA, LA, MC.

22. modis, OA, CE, Co.

23. binomius, binominus, MSS. var.

24. notis in vocis, V.

1-2. breve pervenerit, OA, CE, MB, Y, Co.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College