Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 79  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] aliqua fuerit causa impetrandi vel nulla. Et ideo respicienda erit data, si
[002] forte deleta fuerit vel in aliquo mutata, et per hoc erit suspicio de data. Et
[003] quod non valet impetratio, quæ nulla est nisi subsit causa vera impetrandi,
[004] et quod cadere debeat breve, probatur in itinere Willelmi de Ralegha in
[005] comitatu Warrewickiæ, assisa novæ disseisinæ, si Geradus filius Willelmi.
[006] Item si de consimili brevi et etiam assisa omnino se retraxerit, et non
[007] tamen si5 propter vitium et errorem. Item si prius incepit agere de seisina
[008] aliena quam propria, per assisam mortis antecessoris, per breve de ingressu
[009] vel per breve de recto vel per aliud, qualicumque6 ordine brevium non
[010] observato. Item si aliquod7 consimile impetraverit8 coram eodem iudice
[011] vel diverso a cuius prosecutione per licentiam vel alio modo non recessit.
[012] Item si impetratum fuerit contra ius commune quod plures querentes in
[013] uno brevi contineantur, ubi diversæ sunt querelæ, diversæ personæ et
[014] diversæ disseisinæ, nisi ibi9 unicum fuerit ius et diversæ personæ sicut unus
[015] heres, sicut sunt illi qui coheredes sunt et participes et tenuerunt10 in
[016] communi.

Quod error multiplex est.


[018] f.188b] ITEM error perimit breve sed non iudicium neque assisam. Error
[019] autem multiplex esse poterit in persona querentis, ut si erraverit impetrando
[020] contra personam eius qui nomine possidet alieno et non proprio,
[021] ut firmarius vel prior vel canonicus amotibilis, ut prædictum est et inferius
[022] dicetur, nec talibus competit exceptio nec querela. Item procedere non
[023] debet assisa propter errorem nominis, ut si pro Henrico ponatur in brevi
[024] Willelmus vel e converso. Idem erit si erratum fuerit in cognomine, ut si
[025] dicatur Hubertus Roberti ubi dici deberet Hubertus Walteri.11 Item idem
[026] erit si erratum fuerit de nomine villæ de qua quis inducit originem, ut si
[027] pro Londonia nominet quis in brevi Wintonia. Item si erratum sit in
[028] syllaba, ut si quis alium nominet Henricum de Brothtona12 ubi nominari
[029] deberet eum de Brattona.13 Item idem erit in14 littera, ut si quis erraverit
[030] sic nominando Henricum de Brettona15 ubi nominare eum deberet Henricum
[031] de Brattona.16 Et omnia ista probari possent17 per exempla. Item
[032] adhuc idem erit si de corpore constiterit et cognomine, erratum tamen sit
[033] in nomine dignitatis, ut si dicatur in brevi, Questus est nobis Henricus de
[034] Brattona præcentor, cum sit decanus, et sic cadit breve. Item si erratum



Notes

5. Om., OB, MA, MB, CM, Y, OC.

6. qualecumque, OB, MA, MB, CM; quocumque, CE.

7. aliquid, V, MB, MG.

8. impetravit, OA, CE, LA, MC.

9. in, LA, MB, CM; ubi, OB, V.

10. tenuerint, OA, CE, MB, MC.

11. Willelmi, OB, MA, CM, MG; W., MB.

12. Brocheton., Brok., Brothon., Bracton., Broghton., Brachton., MSS. var.

13. Barton., Braketon., Bratthon., Brampton, Brathon, Bracton., MSS. var.

14. si in, OB, MA, MB, CM.

15. Bracton., Bratton., Broctone, Barton, Brocheton., Bracthomye, MSS. var.

16. Bacton., Bracton., Bratthone, Barcon., MSS. var.

17. possunt, OB, MA, MB, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College