[001] quædam exceptiones contra personam querentis quæ assisam omnino perimunt. [002] Est enim peremptoria brevis et dilatoria iudicii. Est18 quædam [003] peremptoria quantum ad personam unius et dilatoria iudicii et non peremptoria [004] quantum ad personam alterius, ut si querens actionem non habeat [005] sed alius, et competat alteri actio et non sibi. Item sicut competit contra [006] personam ita competit contra assisam. Si autem breve non valeat ab initio, [007] non erit ulterius procedendum. Si autem breve valeat, tunc recurrendum [008] est ad personam et videndum si ei competat querela vel non: postea vero ad [009] f.188] assisam si tenens iniuste19 et sine iudicio disseisiverit ipsum querentem, [010] ut dicit, de libero tenemento suo in tali villa et post talem terminum. [011] Imprimis autem oportet confirmare breve confirmata iurisdictione sic ut [012] si iustitiarii habeant potestatem iudicandi et auctoritatem superioris, ut [013] per breve speciale vel per generalem summonitionem, ut supra in principio [014] videre poterit manifeste. Cum autem confirmata fuerit persona iustitiarii [015] oportet quod breve competens sit actioni. Item quod querens habeat [016] actionem et tenens habeat exceptionem, et quod certa res in iudicium [017] deducatur, ut supra. Confirmata igitur persona iustitiarii et audito brevi, [018] excipiat tenens imprimis contra breve si videat sibi exceptionem competere. [019] Multipliciter enim excipi poterit contra breve, ut si in se vitiosum sit, [020] si appensum fuerit sigillum adulterinum, vel etiam si rasura sit in loco [021] suspecto, ubi nomina scribuntur et non iura. Item ut1 si in se aliam contineat [022] falsitatem, quod non habeat verbis cancellariæ ordinatam2 dispositionem [023] nec verborum ordinem nec stilum calami, ita quod concordet manibus [024] notariorum. Suspicio etiam esse poterit in nominibus tenementorum, [025] locorum et aliorum quæ sunt iudicii principalia, et quæ certa sunt et varietatem [026] non admittunt. In aliis vero quæ iuris sunt non est multum curandum [027] de rasura, quia rasura in illis quæ iuris sunt non multum inducit3 [028] suspicionis. Jura enim et constitutiones4 et alia quæ communia sunt omnibus [029] ubique scribi possunt, nisi huiusmodi suspicionem inducant calami [030] diversitas vel atramenti. Et si in loco suspecto inveniatur rasura, videndum [031] erit et distinguendum utrum brevia sint quæ diriguntur vicecomitibus, [032] clausa vel aperta. Item utrum id quod suspectum est in cancellaria sit [033] emendatum, vel ab alio sicut a clerico vicecomitis, si clausum fuerit vel [034] apertum, sit nomen alicuius vel aliud quid prius scriptum inconsulte [035] deletum, quod ex hoc præsumi possit vehementer, ut si breve illud aliquo [036] tempore sub alio nomine recitatum fuerit et auditum et qui hoc veraciter [037] protestentur, ille qui super hoc conventus fuerit et convictus, dum querela [038] tamen prius in iudicium deducatur et facta inquisitione culpabilis inveniatur, [039] tamquam falsarius puniatur. Item videndum erit si tempore datæ