Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 77  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] propriæ fuerunt ipsius disseisiti, verum etiam omnes illæ quæ apud eum
[002] depositæ,10 commodatæ vel impignoratæ fuerunt, vel quarum usum vel
[003] usumfructum habuit vel quæ ei locatæ fuerunt,11 quia hæc omnia sub
[004] habendi verbo continentur. Item non solum eæ res quæ tunc12 fuerunt cum
[005] disseisina facta esset,13 verum etiam quidquid postea desiit illic esse, ut si
[006] pecora mortua sint post disseisinam, quia licet disseisitor amiserit et
[007] damnum senserit, hoc non erit imputandum disseisito. Item si ædes incendio
[008] consumptæ fuerint earum14 pretium restitui debet per assisam, quia
[009] disseisitor ad casus fortuitos tenebitur. Item non solum restituendæ sunt
[010] f.187b] res quæ illic habuit15 disseisitus cum disseisiretur, verum etiam
[011] sive in eo loco a quo deiectus est sive in omni possessione, quia ad omnem
[012] partem possessionis refertur qua quis caruit cum disseisiretur. Item a die
[013] quo quis disseisitus est fructuum ratio haberi debet et non retro computantur.
[014] Item rerum mobilium quæ tunc ibi fuerant computandi sunt fructus
[015] ex quo quis disseisitus fuit,16 et non solum fructuum ratio habitura est, sed
[016] etiam omnis utilitatis omnium rerum quæ ille habiturus esset si non esset
[017] disseisitus. A iudice autem æstimanda sunt damna, vel ad plus vel ad
[018] minus, habita ratione meliorationis. Sed secundum quosdam videtur contrarium,
[019] quia disseisitor meliorationem fecit ad opus suum proprium et
[020] non ad opus disseisiti. Et ideo videtur quod melioratio cedit cum terra, et
[021] ex quo disseisitor alienum scienter melioravit17 donasse videtur, scivit enim
[022] aut scire debuit. Sed re vera melioratio minuit damna et disseisitorem
[023] exonerat in parte et aliquando in toto, ut per exemplum. Per assisam
[024] autem istam ipse qui disseisivit tenetur rem restituere disseisitam, licet
[025] tempore assisæ captæ, dum tamen post impetrationem, non possederit
[026] disseisitor sed ad alium transtulerit, sive ille ad quem rem translata fuerit
[027] ulterius transtulerit ad plures manus sive non, cum res per impetrationem
[028] diligentem et prosecutionem diligentem litigiosa effecta fuerit. Item videndum
[029] quis teneatur ad damna restituenda et quis non, et sciendum quod illi
[030] participes esse debent in damno qui participes fuerunt in lucro, id est
[031] omnes principales quatenus sufficiunt, et si non sufficiunt tunc recurrendum
[032] est ad alios de forcia et consilio.

Exceptio contra breve sive contra iurisdictionem.


[034] DICTUM est supra quid iuris si tenens nihil velit vel sciat dicere contra
[035] assisam, vel excipere quare remaneat imperpetuum vel ad tempus. Nunc
[036] autem dicendum si velit dicere et excipere, sive contra breve sive contra
[037] personam querentis sive contra assisam. Sunt enim exceptiones quæ competunt
[038] contra breve et assisam differunt sed non perimunt. Sunt etiam



Notes

10. sunt depositae, OB, MA, MB, CM.

11. fuerint, MC, CM, Y; fuerant, V.

12. Om., OB, MA, MB, CM.

13. fuisset, OA, CE.

14. eorum, OB, MA, MB.

15. habet, MA; habent, OB, MB; habuerit, CE.

16. est, MA, MB, CM; est fuit, OB.

17. melioraverit, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College