Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 76  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.187] misericordia quam reperiuntur damna. Item pœnam habebit quæ
[002] dici poterit quarta propter pacem. Item si roberiam fecerit cum disseisina
[003] pœnam habebit triplicatam, scilicet pro disseisina misericordiam, pro pace
[004] prisonam, pro roberia gravem redemptionem. Vitam autem non amittet
[005] neque membrum propter roberiam cum criminaliter versus eum non procedatur
[006] per appellum. Dabit etiam pro disseisina vicecomiti unum bovem
[007] vel quinque solidos, dum tam principalis disseisitor extiterit. Illi vero qui
[008] in auxilio vel forcia vel consilio extiterint nullum dabunt, licet in quibusdam
[009] comitatibus aliter fuerit observatum. Principalis dico secundum quod
[010] fuerint unus vel plures. Item damna dabit per sacramentum iuratorum
[011] æstimanda, et per iustitiarios si opus fuerit taxanda ad minorem quantitatem
[012] si iuratores forte modum excesserint, ad plus autem æstimari non
[013] debent a iustitiariis quam iuratores dixerint in sacramento, nisi forte iuratores
[014] illa ex certa scientia ad minus taxaverint quam deceret. Quod quidem
[015] non expedit ut prædictum est si1 disseisitor de damno alieno lucrum reportaret.
[016] Sunt etiam multi magnates2 et alii potentiores qui propter lucrum
[017] quod inde consequi sperant plures faciunt disseisinas, quas quidem alias
[018] non essent facturi nisi propter lucrum, quia cum de exitibus terrarum et
[019] fructibus ex longo tempore magnam summam pecuniæ et alias commodum
[020] aliud3 perceperint, credunt se posse evadere de misericordia per summam
[021] minimam et ita lucri facere quod excedit. Quia sæpius nolunt4 iuratores ex
[022] quo tenementum disseisitoribus auferunt eos5 gravare per damna, ut sic
[023] utramque partem reddant pacificam et pacatam.

Qualiter iustitiarii inquirere debeant de damnis.


[025] AD talem igitur occasionem6 iniuriæ tollendam, iustitiarii non negligenter
[026] sed diligenter examinent et inquirant quæ damna facta sint in domibus,
[027] gardinis, boscis et aliis, et quod vastum fecerint disseisitores et quod
[028] exilium et quam destructionem et qualiter, et pro quanto cum huiusmodi
[029] facta fuerint possint melius et utilius emendari. Item inquirere oportet
[030] quid perceptum fuerit in fructibus et7 bladis et redditibus et aliis terrarum
[031] commoditatibus. Item æstimare oportet diligenter quale commodum habiturus
[032] esset disseisitus si a tenemento non esset eiectus. Item si cum8 res
[033] restituatur disseisito, sicut fundus, tenementum vel huiusmodi, habenda
[034] erit ratio rerum ablatarum quod cum ipsa re restituantur, sicut sunt9 arma,
[035] utensilia, equi et boves et huiusmodi, et quæ aliquando etiam sine ipsa re
[036] restitui debent sive ibi fuerit disseisina sive non, et si huiusmodi res non
[037] restituantur, tamen semper durabit iurisdictio iustitiariorum donec fuerint
[038] cum ipsa re restitutæ. Item omnes res restituendæ sunt et non solum quæ



Notes

1. nisi, OB, MA, MB, CM, Y.

2. iuratores, OB, MA, MB, CM; m. multi iuratores, Y.

3. aliunde, OB, MA, MB, CM, Y.

4. sic, MA, CE, CM; volunt, MSS. gen.; om., V.

5. nolunt eos, V, MSS. gen.; om., CM.

6. actionem, MA, CM, Y.

7. Om., OB, MA, MB, CM.

8. Om., OB, MB, CM.

9. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College