Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 75  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iudicium in iudice. Videtur tamen quod aliquando pertinet iudicium ad
[002] iuratores cum super sacramentum suum dicere debeant, dum tamen secundum
[003] conscientiam, si talis disseisiverit talem vel non disseisiverit, et secundum
[004] hoc reddatur iudicium. Sed cum ad iudicem pertineat iustum
[005] proferre iudicium et reddere, oportebit eum diligenter deliberare et examinare
[006] si dicta iuratorum in se veritatem contineant, et si eorum iustum sit
[007] iudicium vel fatuum, ne si contingat eum13 iudicem14 eorum dicta sequi et
[008] eorum iudicium falsum faciat iudicium vel fatuum. Est enim falsum iudicium
[009] et fatuum, et sic esse poterit falsum iudicium vel fatuum ut infra
[010] plenius dicetur de convictionibus. Item cum superius dicatur quod vicecomes
[011] faciat tenementum reseisiri de catallis etcetera, et tenementum15
[012] esse in pace, illud16 hodie non observatur, sed loco illius clausulæ debet
[013] iudex diligenter providere quod omnia damna restituantur disseisito, cum
[014] constiterit iustitiariis per sacramentum iuratorum disseisinam esse factam.
[015] Et ita diligens esse debet in hac parte quod damna restituantur cum ipsa
[016] re, ne disseisitoribus in posterum ex negligentia eorum detur voluntas vel
[017] materia delinquendi per disseisinam, et ne ex alieno damno lucrum reportent17
[018] vel commodum. Videndum est igitur quid debeat restitui disseisito.
[019] Et sciendum quod ipsa res cum fructibus omnibus medio tempore
[020] perceptis, scilicet a tempore disseisinæ usque ad iudicium perceptis et
[021] percipiendis. <Quia quamvis quis disseisinam fecerit, catalla sua inventa18
[022] et illata in tenementum amittere non debet. Item quod tenementum esse
[023] debeat in pace non dicitur sine causa, quia ex quo vicecomes breve regis
[024] susceperit,19 non debet tenementum vel possessio ad alium transferri, nec
[025] iniuria minui nec augere, sed omnia in pace debent remanere usque ad captionem
[026] assisæ.> Et hoc si omnino eiectus fuerit a tenemento. Si autem
[027] impeditus quo minus quiete et in pace uti possit, licet a tenemento omnino
[028] eiectus non fuerit, recuperabit principaliter pacem et quietem, et præterea
[029] secundario omnia damna quæ sustinuit per prædictum impedimentum.
[030] Item etiam etsi non omnino eiectus fuerit, tamen alius usus fuerit20 in suo
[031] contra suam voluntatem, recuperabit libertatem et quietem et excludet
[032] servitutem. Recuperabit etiam omnia damna quæ sustinuit per prædictum
[033] usum iniustum.

De pœna disseisitoris multiplici.


[035] DISSEISITOR autem pro disseisina triplicem pœnam sustinebit, et aliquando
[036] quartam sustinere deberet. Prima enim talis est quod erit in
[037] misericordia domini regis, pro qualitate et modo disseisinæ pœnam habebit
[038] maiorem vel minorem, ut si cum armis vel sine, et numquam minor erit



Notes

13. Om., OB, OC, MG.

14. Om., OC, MG; iudicem scilicet, OB, LA, MC, Y (corr.).

15. tenementum illud, OA, CE.

16. Om., OA, CE.

17. reportant, V, LA, MC.

18. et inventa, LA, MC, MG, OA (corr.).

19. suscepit, LA, MC.

20. fuit, MA, MB, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College