[001] querentis quare assisam portare non possit, vel contra personam tenentis [002] quare contra assisam excipere non possit, vel quod dicant quod propter [003] errorem breve stare non possit, vel respondent secundum ea quæ eis iniunguntur [004] et quæ pertinent ad assisa tantum. Si autem certum dixerint de iis [005] quæ pertinent ad assisam et non contra breve, tunc aut verum aut falsum. [006] Si verum, stabitur eorum4 veredicto, nec5 erit timenda convictio. Si autem [007] falsum, tunc aut6 scienter aut ignoranter. Si scienter, committunt periurium. [008] Si autem ignoranter, ut si fuerint aliquo iusto errore ducti, de gratia [009] excusantur. Si autem incertum dixerint iudex examinare debet, ut de [010] incerto faciat certum, de obscuro clarum, de dubio verum: alioquin anceps [011] et periculosum erit sacramentum et inde sequi poterit fatuum iudicium. Si [012] autem iuratores omnino factum ignoraverint et nihil de veritate sciverint, [013] adiungantur eis alii qui sciverint veritatem. Si autem nec adhuc sciri [014] possit7 veritas, tunc dicere oportebit de credulitate et de conscientia ad [015] minus. Et in quo casu non committunt periurium quia contra conscientiam [016] non vadunt, ut inferius plenius dicetur de convictionibus. Item si contra [017] personam, querentis dixerint quare non competat8 ei9 assisa, vel contra personam [018] tenentis quod excipere non possit. Si falso hoc dixerint, committunt [019] periurium et incidunt in convictionem quia capitur assisa in modum [020] assisæ, quod quidem non esset si caperetur ut iurata, ut si huiusmodi exceptio, [021] scilicet causa, status vel conventio vel condicio vel huiusmodi a parte [022] parti opponeretur, et utraque pars de hoc se sponte poneret in iuratam cum [023] aliam forte non haberent probationem. Item si dicant iuratores quod breve [024] inepte conceptum est quia10 erratum est forte in comitatibus, in nominibus [025] villarum, in nominibus personarumvel cognominibus, vel etiam nominibus [026] dignitatum vel huiusmodi, non erit de hoc multum curandum, quia hoc ab [027] initio non fuit a tenente excipiendo obiectum. De nomine11 vero comitatus12 [028] et villarum non refert dum tamen de loco constiterit, nec etiam de nomini- [029] f.186b] bus personarum dum tamen constiterit de personis. Et quia [030] tenens ab initio si vellet excipere posset contra breve et non excepit, ex [031] quo se statim in assisam posuit errorem dissimulans breve tamquam validum [032] approbavit. Et etiam quamvis iuratores in hac parte erraverint, [033] periurium non committunt cum non consentiant falsitati, quia ille qui [034] errat non consentit. Item sicut ad iustitiarium pertinet diligentissima [035] examinatio, ita pertinet ad eum iusta sententiæ prolatio. Sed ante iudicium [036] examinare debet factum et dicta iuratorum ut secure possit procedere [037] ad iudicum. Et cum sacramentum tres habeat in se comites, veritatem [038] scilicet, iustitiam et iudicium, veritas habenda est in iuratore, iustitia et