Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 73  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] etiam nullus habeat accessum nec cum eis colloquium donec suum dixerint
[002] veredictum, nec ipsi signo25 nec26 verbo alicui manifestent quod fuerit ab
[003] eis dicendum. Contingit multotiens quod iuratores in veritate dicenda sunt
[004] sibi contrarii, ita quod in unam declinare non possunt sententiam. Quo
[005] casu de consilio curiæ afforcietur assisa ita quod apponantur alii iuxta
[006] numerum maioris partis quæ dissenserit,27 vel saltem quatuor vel sex, et
[007] adiungantur aliis, vel etiam per se ipsos sine aliis de veritate discutiant et
[008] iudicent et per se respondeant, et eorum veredictum allocabitur et tenebit
[009] cum28 quibus ipsi convenerint, sed alii propter hoc non erunt convicti sed
[010] quasi pro transgressione amerciandi, quia adhuc bene poterit esse quod
[011] ipsi veritatem dixerint et alii medacium, quia adhuc convinci poterunt de
[012] periurio. Cum autem post sacramentum suum dixerint veredictum sive
[013] pro una parte sive pro alia, secundum eorum dicta proferetur iudicium,
[014] nisi aliquid dixerint obscurum propter quod iustitiarii inducantur ad examinandum,
[015] et vel adiudicabitur seisina querenti vel ipse tenens quietus
[016] recedet cum seisina sua. Et aliquando continget29 quod utraque pars in
[017] misericordia remanebit vel unus30 tantum. Et eodem modo plures nominati
[018] disseisitores quidam cadunt in pœnam disseisinæ et quidam quieti
[019] recedent. Et si pro tenente dixerint querens tantum in misericordia et non
[020] plegii, quia prosecutus est, licet iudicium habuerit contrarium. Possunt
[021] etiam recognitores totam rei veritatem brevibus et paucis verbis iustitiariis
[022] exponere, si omnia plana sunt et aperta et nihil in obscuro. Sed si
[023] talis oriatur dubitatio vel obscuritas quod solutio difficilis existat, tunc
[024] f.186] cogantur ea quæ obscura sunt manifestius et apertius declarare si
[025] hoc eis sit possible, et iustitiarii secundum dicta eorum procedant ad iudicium.
[026] Sed si illud obscurum vel dubium declarare non possint aliquo modo,
[027] scilicet nec ipsi recognitores1 nec alii qui fuerint ad hoc vocati pro afforciamento,
[028] tunc tutius erit quod partes inducantur ad concordiam si fieri possit,
[029] vel ponatur iudicium usque ad magnam curiam ut ibi de consilio curiæ
[030] terminetur negotium. Si autem omnia plana sunt quæ in recordo continentur,
[031] tunc secundum eorum dicta erit procedendum. Et si bene iuraverint,
[032] stabitur eorum veredicto, si autem male, locus erit convictioni. Si
[033] autem obscura dixerint et dubia ubi unica oratio duplicem habere possit
[034] intellectum, vel si partes minus2 plene fuerint examinatæ,3 locus erit certificationi,
[035] ut infra dicetur. Videndum erit igitur utrum certum dixerint vel
[036] incertum, clarum vel obscurum, vel utrum dubitaverint in veredicto suo
[037] vel omnino ignoraverint. Item utrum dixerint aliquid contra personam



Notes

25. nec signo, OB, MA, MB, CM, Y.

26. vel, OA, CE, MG.

27. desenserit, descenserit, discencerit, descenderit, MSS. var.

28. causa, OB, MA, MB, CM.

29. contingit, MA, MB, CM, Y.

30. una, MB, Y; unius, OC.

1. cognitores, OB, MB, CM.

2. unius, MA, MB, CM; unus, OB.

3. sic, OB, MB, CM, Y, Co, OC, MG; examinati, OA, CE, LA, MC, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College