Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 72  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de quibus ad præsens non recolo, sed iam enumeratæ sufficiant exempli
[002] causa. Et sciendum quod si semel de consensu partium eligantur, ulterius
[003] recusari non possunt nisi ex nova et recenti causa superveniente.

De forma sacramenti in assisa novæ disseisinæ.


[005] CUM autem partes in iuratores consenserint, tunc procedet assisa et
[006] statim iurare debent in hac forma et primus per hæc verba: Hoc auditis
[007] iustitiarii quod veritatem dicam de assisa ista et tenemento de quo visum feci
[008] per præceptum domini regis, vel sic, de tenemento unde14 talis redditus provenit.
[009] Item si fuerit communa pasturæ tunc sic: de pastura et tenemento15 unde
[010] visum feci. Item si aliquid fiat16 ad nocumentum in fundo unius quod noceat
[011] fundo alterius, ut17 si murus levetur, tunc dicatur primo de eo quod nocet
[012] et postea de tenemento18 cui nocitum est, sic: de muro et tenemento, vel
[013] huiusmodi, unde visum feci, etcetera. Et ita generaliter de omnibus ratione
[014] quorum capiuntur assisæ principaliter, et tunc: et pro nihilo omittam quin
[015] f.185b] veritatem dicam, sic me deus adiuvet et hæc sancta. Et postea omnes
[016] alii iuratores iurabunt per ordinem quilibet per se et hoc modo: Tale sacramentum
[017] quale ille talis primus hic iuravit tenebo ex parte mea, sic me deus,
[018] etcetera. Et notandum quod possunt plures assisæ capi sub uno et eodem
[019] sacramento, sicut plures novæ disseisinæ de tenementis, et tunc sic scilicet,
[020] quod veritatem dicam de assisis istis et tenementis de quibus visum feci. Item
[021] de assisis istis et tenementis et similiter de tenemento unde talis redditus
[022] provenit. Item si communa pasturæ adiungatur tunc sic: de talibus tenementis
[023] et communa pasturæ et tenementis de quibus visum feci, etcetera. Item
[024] si nocumentum adiungatur tunc repetitis omnibus19 ut prius dicatur: de
[025] fossato, muro vel haya, et huiusmodi, et de tenementis et unde visum feci,
[026] etcetera. Et sic fiat de omnibus aliis assisis sicut ultimæ præsentationis,
[027] mortis antecessoris, et aliis. Item sicut plures disseisinæ terminari possunt
[028] per unam iuratam, ita possunt plures disseisinæ surgere ex uno facto, et
[029] terminari per unum assisam vel per plures, ut infra. Facto autem sacramento
[030] ut prædictum est tunc legat protonotarius virtutem brevis ad
[031] instructionem iuratorum hoc modo: Vos dicetis per sacramentum quod
[032] fecistis si talis N.20 iniuste et sine iudicio disseisivit talem21 de libero tenemento
[033] suo in tali villa post ultimum reditum regis Henrici, etcetera, vel non.
[034] Nihil autem dicent iustitiarii in hoc casu ad instructionem iuratorum, quia
[035] nihil dicitur vel excipitur ab initio contra assisam. Facto autem sic sacramento
[036] secedant22 iuratores in aliquem23 locum secretum24 et habeant ad
[037] invicem inter se colloquium de hoc quod eis iniungitur faciendum, ad quos



Notes

14. de quo, OB, MA, MB, CM.

15. tenementis, OC; tenemento vel tenementis, V, OA, CE, MC.

16. faciat, OB, MA, MB, CM; om., Y.

17-18. Om., OA, CE.

19. omnibus aliis, OB, MA, MB, CM, Y.

20. Om., MA, MB, CM, Y.

21. sic, MG, Co, Y; talem N., MSS. gen.

22. recedant, MA, OC; sedent, MB; adeant, OB; succedant, MG; sededant, CM.

23-24. aliquo loco secreto, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College