Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 71  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit, forte non vult vel nescit aliquid dicere quare assisa debeat remanere,
[002] sed statim negando quod disseisinam non fecerit se ponit simpliciter
[003] in assisam, et sic procedit assisa in modum assisæ, et tunc procedatur
[004] ad assisam capiendam si iuratores præsentes sint, omnes vel pro maiori
[005] parte usque ad septem ad minus contra quos excipi non poterit. Si
[006] f.185] autem præsentes non fuerint, differatur assisa usque ad alium
[007] diem, ut tunc veniant et procedat1 assisa. Cum autem venerint2 excipi
[008] poterit contra iuratores multis modis. Eisdem enim modis amoveri
[009] possunt a sacramento, quibus et3 testes amoventur a testimonio. Repellitur
[010] autem a sacramento infamis, scilicet qui alias convictus fuerit de
[011] periurio, quia legem amittit, et ideo dicitur quod non est4 ulterius dignus
[012] lege, quod Anglice dicitur, He nis nocth othesworthe the is ene gilty of
[013] othbreche.5 Item repellitur quis a sacramento propter inimicitiam magnam
[014] et non levem, præsentem et non illam quæ aliquando fuit et non modo
[015] cum producitur. Item repellitur propter amicitiam6 præsentem sicut
[016] propter odium. Item repellitur si quod ius clamaverit in re de qua iurare
[017] debet. Item repellitur servus7 absque8 sacramento iuratorum et hoc
[018] simplici verbo protestantium si fuerit in possessione servitutis. Item
[019] repellitur propter nimiam familiaritatem et non levem. Item propter
[020] consanguinitatem et affinitatem præsentem quia fere paribus passibus
[021] incedunt, et hoc nisi eadem familiaritate vel consimili coniunctus sit
[022] alteri parti. Idem vero dici poterit supra de amicitia, familiaritate et
[023] inimicitia. Item repellitur si fuerit cum eo pro quo iurare debet commensalis
[024] vel de eius familia. Item si sit ita sub eius potestate quod9 ei10
[025] possit imperari vel noceri, ut si in dangerio,11 vel ita sub eius manu quod
[026] possit per eum in aliquo gravari, vel ratione sectarum, servitiorum vel
[027] consuetudinum. Item si iurator vel aliqua partium sint in eadem causa
[028] vel consimili. Item repellitur si fuerit consiliarius alicuius partis vel
[029] advocatus. Item notandum quod causæ suspicionum quandoque præsentes
[030] sunt quandoque præteritæ, et ea quæ fuit et non est locum non habet.
[031] Quia præsens causa debet allegari et probari, præterita autem non, quia
[032] quæ fuit non est, et ideo locum non habet nec probari debet. Item causa
[033] non sufficit quæ dudum fuerat12 nisi præsens sit vel recens, scilicet ante
[034] hesternum diem vel nudius tertius iurator et aliqua partium inimici
[035] erant, et licet modo non sint, tamen ista causa recusationis probabilis
[036] est proper recentiam. Plures autem aliæ sunt causæ13 recusandi iuratores



Notes

1. procedet, OB, MA, MB, CM.

2. venerit, OA, CE; veniant, CM.

3. etiam, V; om., OB, MA, MB; om. quibus . . . a sacramento, CM.

4. Om., OB, MA, MB, CM.

5. odbrech(e), oybrech(e), MSS. var.

6. inimicitiam, LA, MC.

7. Om., OA, CE.

8. a, OB, MA, MB, CM.

9. ita quod, OB, MA, MB, CM.

10. sibi, V; om., OB, MA, MB, CM.

11. domigerio, V, Y; damigerio, CM.

12. non fuerat, OB, MA, MB, CM.

13. causa recusationis sive, OB, MA, MB, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College