[001] possit seisina sua, vel quod alius uti velit contra suam voluntatem, et sic [002] de qualitate disseisinæ. Item inquirendum est de modo, scilicet utrum [003] facta fuerit disseisina de nocte vel de die, utrum cum armis vel sine. Item [004] utrum cum roberia vel sine, et de singulis circumstantiis. Item quærendum, [005] quamvis querens iustum non habeat initium, ut6 si per disseisinam [006] f.184b] vel intrusionem vel per donationem a non domino de re aliena, [007] per quantum tempus possederit, per longum vel per breve, et quis eum [008] eiecerit, extraneus qui ius non habet omnino vel verus dominus vel [009] feoffator suus, et hoc propter commodum possessoris, cum ille qui possidet, [010] licet ius non habeat, meliorem habeat condicionem eo quod in possessione [011] est quam ille qui nihil iuris habet et est extra possessionem, [012] quia talis qui ita est in possessione statim habet liberum tenementum [013] erga feoffatorem suum et extraneas personas sine aliquo temporis intervallo, [014] contra verum dominum non sine temporis intervallo quod sufficere [015] possit pro titulo, ita quod possidens eici non possit sine iudicio. Item [016] talibus non competit aliqua exceptio contra assisam, nec de tenera seisina [017] nec de libero tenemento. Feoffatori de re aliena non competit propter [018] factum suum, extraneis vero non quia nullum ius habent. Vero domino [019] non propter tempus, quia post tempus disseisivit sine iudicio. Quibus [020] de causis etiam7 proximo8 prænotatis inquirendum erit a disseisitore, cum [021] taliter possidens absque iusto initio iniuste et sine iudicio, vel licet non [022] iniuste per se tamen iniuste quia sine iudicio disseisitus fuerit, qualem [023] ingressum ille de quo queritur habuit in illud tenementum, ut videri [024] possit utrum ei competat exceptio vel non. Et si querens nihil docere [025] possit quod habeat liberum tenementum vel quod iniuste deiciatur, tamen [026] oportet quod ille de quo queritur doceat contrarium quod iuste, scilicet [027] quod9 iuste10 posuerit se in seisinam et non iniuste, scilicet vel cum iusto [028] iudicio vel alio modo incontinenti in causis prænotatis. <Item si dicat [029] tenens quod iuste et de voluntate querentis, hoc non sufficit quia potest [030] de voluntate intrare sed postmodum iniuste et contra voluntatem se in [031] seisina tenere multis modis, sicut per vim ut contra conventionem.>
Factis interrogationibus a iustitiariis a querente, inquirendum erit a tenente si aliquid sciat dicere quare assisa debeat remanere.
[033] FACTIS igitur interrogationibus ut prædictum est quod non est fatuum [034] neque præsumptuosum, tunc primo quæratur a tenente si aliquid velit [035] vel sciat dicere quare assisa debeat remanere. Ex interrogationibus [036] vero præcedentibus dabitur ei materia respondendi. Sunt tamen qui interrogant [037] a tenente si aliquid sciat dicere contra assisam, quod non est in [038] primis quærendum, sicut paulo ante dictum est. Et cum11 ita inquisitum