Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 69  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et sic non nomine alieno sed proprio, licet re vera nihil iuris
[002] habeat quantum ad verum dominum, habet tamen statim et sine intervallo
[003] liberum tenementum quantum ad omnes qui sunt extra possessionem
[004] qui nihil iuris habent in tenemento, ut infra eodem.31> Et proposita sic
[005] querela et fundata, tunc demum descendendum erit ad recognitionem ut
[006] sciri possit utrum verum sit quod proponitur vel non. Igitur si ita nude1
[007] et in superficie procedatur, sicut quidam faciunt qui dicunt, statim
[008] audito brevi, si ille de quo queritur aliquid sciat dicere contra assisam,
[009] indiscrete agitur quasi querela manente indiscussa, quia nescitur adhuc
[010] utrum competat assisa vel iurata, nec etiam scitur utrum ibi sit transgressio
[011] vel disseisina. Igitur sicut necesse est quod petens doceat in causa
[012] proprietatis quo iure petat, cum non sufficiat per se dicere quod ius habeat
[013] in re nisi doceat de iure, ita non sufficit proponere querelam nisi querens
[014] doceat ius querelæ et quo iure ad ipsum pertineat. Et ideo ut certa res
[015] in iudicium deducatur et certi reddantur iustitiarii et instruantur iuratores,
[016] oportebit iustitiarios interrogationes facere ad cautelam, scilicet
[017] imprimis de quo tenemento querens fuerit disseisitus. Item de qualitate,
[018] utrum scilicet de terra vel de redditu, ut si de terra inquirendum est
[019] utrum propria fuerit vel communis. Item publica vel res sacra. Item si
[020] terra sive tenementum sit hereditas descendens vel perquisitum ex aliqua
[021] iusta causa adquisitionis. Item in feodo vel ad vitam quocumque modo
[022] vel donec sit provisum, ita quod ad minus præsumi possit quod possit
[023] esse suum liberum tenementum, et quamvis alienum quod tempus sufficiat
[024] quod sine iudicio eici non deberet. Et ideo de tempore seisinæ quærendum
[025] est quicumque fuerit in seisina et sine iudicio disseisitus, ut2 frater postnatus
[026] vel antenatus, ut3 bastardus vel etiam omnino extraneus. Si autem
[027] redditus, tunc inquirere oportet si redditus ille sit qui domino feoffatori
[028] debeatur, vel redditus qui concedatur de aliquo tenemento annuatim
[029] percipiendo ut tenementi feoffato. Item utrum sit de camera tantum
[030] percipiendus ad vitam, vel in feodo de heredibus sine aliquo tenemento
[031] de quo debeat provenire. Item si sine tenemento et de camera et in
[032] feodo vel ad vitam, si detur pro aliquo tenemento vel pro aliquo iure
[033] habendo vel libertate in fundo alieno. Item inquirere oportet de quantitate
[034] tenementi, utrum sit ibi plus vel minus, ut sciri possit si plus querens
[035] posuerit in visu suo quam recuperare debeat per assisam, et ut sciri
[036] possit utrum recuperare debeat totum vel partem vel omnino nihil.
[037] Item ne querens plus usurpet in seisina quam recuperavit per assisam,
[038] quod4 si fecerit et inde fiat querela, declarabitur postmodum per assisam.5
[039] Item inquirendum est utrum omnino eiectus fuerit vel quo minus uti



Notes

31. de eodem, V.

1. unde, MSS. var.

2. vel, OB, MA, MB, CM.

3. vel, V, OB, Y.

4-5. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College