Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 68  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] assisam et dicere quare remaneret, et ideo querens diligenter examinandus
[002] est quod doceat qualiter sit suum liberum tenementum et quem ingressum
[003] habuerit in tenementum illud, secundum quod inferius plenius25 dicetur
[004] de interrogationibus a iustitiariis faciendis. Et quo casu, si iuratores male
[005] iuraverint, convincendi sunt de periurio, sive male iuraverint de articulis
[006] assisæ sive de circumstantiis quæ assisam non tangunt, quia capitur
[007] assisa in modum assisæ et non iuratæ de partium consensu.

De interrogationibus faciendis cum partes comparuerint in iudicio.


[009] PARTIBUS etiam26 in iudicio comparentibus, et audito brevi per quod iudex
[010] habeat cognitionem et confirmata persona eius, audito brevi et27 querela,
[011] oportet inquirere imprimis a querente si habeat querelam quod possit
[012] esse pars in iudicio. Et ideo videndum est de officio iustitiarii. Officium
[013] autem eius est diligenter causam examinare, et non solum diligenter
[014] immo diligentissime, secundum illud beati Job qui dixit, Causam quam
[015] ignorabam diligentissime examinabam. Interrogare enim debet partes tam
[016] actoris quam rei, actoris id est petentis vel querentis de iure sive querela
[017] ut sciri possit per hoc si habeat actionem vel querelam, et etiam ut per
[018] hoc sciri possit utrum recognitio procedere debeat in modum assissæ
[019] vel iuratæ. Item debet interrogare illum de quo queritur ut scire possit
[020] an ei competat exceptio et qualis, et si actio realis fuerit docere oportet
[021] petentem quod sua intersit petere, ut infra de causis proprietatis plenius.
[022] Eodem modo oportebit querentem ostendere quod sua intersit conqueri,
[023] quia non sufficit alicui dicere quod aliquis disseisiverit eum de libero
[024] tenemento suo, sic proponendo intentionem, nisi illam fundaverit aliqua
[025] ratione probabili vel præsumptiva, ut si dicat quod talis disseisiverit
[026] eum de tali tenemento quod ei descendit ex causa successionis vel donationis
[027] vel ex causa dotis vel ex aliqua alia iusta causa adquirendi,28 et
[028] unde fuit in seisina per tantum tempus donec ipse de quo queritur eum
[029] inde iniuste dissesivit, vel quod tenementum illud, qualemcumque
[030] ingressum haberet, tenuit per tantum tempus quod sine iudicio non
[031] debuit disseisiri. <Quia cum quis agit ut possessionem alicuius rei adipiscatur,
[032] docere debet de iure suo per quod probet illam rem ad se pertinere,
[033] alioquin succumbet quamvis ad detentorem29 res illa non30 pertineat,
[034] ut C. de edendo L. qui accusare, et C. de rei vindicatione L. penultima,
[035] et II. Q. V. C. I.> Item qualitercumque in seisina esset et per qualecumque
[036] tempus, sive per longum sive per modicum, non pertinuit ad
[037] illum querentem disseisire, cum nullum ius haberet vel iuris scintilam
[038] f.184] eiciendi nec aliquam actionem in causa proprietatis. <Quia
[039] qualitercumque quis fuerit in seisina sive per disseisinam sive per intrusionem,



Notes

25. et plenius, OB, MB, CM.

26. autem, OB, MA, MB, CM, Y; om., CE.

27. et persona, MA, MB, CM (personæ); om. audito brevi et querela, OB.

28. possidendi, OA, CE.

29. disseisitorem, V; om., LA, MC.

30. Om., OA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College