Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 67  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad inferiora descendere non poterit. Si autem tantum a brevi ubi nullum
[002] iudicium, bene poterit descendere ad inferiora, ubi tenens nihil tenuit
[003] vel mentitus fuit dicendo se non tenere cum teneret. Item si quis negaverit
[004] quod possederit,11 agere non poterit nec se defendere erga petentem
[005] cui mentitus est, ex aliquo12 iure vel causa præcedente mendacium, ex
[006] causa subsequenti bene potest. Si autem ille qui dixit quod nihil tenuit
[007] quando talis se retraxit, incipiat postmodum defendere sicut tenens13
[008] et14 petat iudicium de petente qui dicit15 se possidere, si ipse sit in possessione,
[009] ex quo tunc petiit, quia propter hoc quod petiit dixit se esse
[010] extra possessionem, non minus valebit sua responsio propter mendacium.
[011] Verbi gratia: esto quod aliquis dicat se ius habere in aliqua advocatione,
[012] et ei petenti per breve de recto respondeat tenens quod advocationem
[013] non teneat, sed alius talis, et quod nihil iuris clamat in eadem, et petens
[014] sic retraxerit se de brevi et non perquisiverit sibi versus eum de quo
[015] dicitur quod sit in seisina, sive hoc verum sit sive non, saltem ad convincendum
[016] mendacium excipientis, si postea contingat ecclesiam illam
[017] vacare et uterque istorum præsentaverit, tam ille qui se retraxit16 quam
[018] ille qui dicebat se nihil tenere, neuter illorum17 aliquid consequetur18 ut
[019] videtur, petens quia per hoc quod petiit dicebat se esse extra possessionem,
[020] et postea se retraxit19 et nihil sibi postmodum perquisivit. De
[021] tenente ergo20 videndum utrum mentitus fuit excipiendo vel21 verum dixit.
[022] Si verum, et ille qui re vera tunc tenuit ius suum postmodum ei recognovit
[023] et remisit, vel forte ei præsentanti22 non contradixit,23 valet præsentatio
[024] tenentis. Si autem mentitus fuit, adhuc valet præsentatio et remanet
[025] mendacium impunitum, eo quod nullus fuit prosecutus ad illud convincendum,
[026] et sic de novo incipiat petens agere si confidat24 de iure.
[027] Si autem ille de quo queritur præsens disseisinam cognoverit, mittendus
[028] est gaolæ eo quod iniuriam cognoverit quæ est contra pacem. Præsente
[029] siquidem querente et præsentibus recognitoribus omnibus, cum disseisitor
[030] præsens non fuerit, nec per se nec per ballivum suum nec per alium
[031] f.183b] qui pro se verba facere possit, procedat assisa et recognitio
[032] per defaltam quia nulli parcendum est in hac parte, maiori nec minori,
[033] nec differenda erit assisa pro aliquo, nec etiam ipse rex esset expectandus
[034] si in veniendo esset ad portam. In casu tamen isto erit querens diligenter
[035] examinandus et iuratores diligentissime instruendi ad veritatem dicendam,
[036] cum ille super quem venit assisa, si præsens esset, excipere posset contra



Notes

11. possiderit (possideret), MSS. var.

12. alio, OA, CE.

13. petens, OA, CE.

14. Om., LA, MC.

15. dixit, OB, MA, MB, CM, Y.

16. retraxerit, OC, MG.

17. eorum, V, MC; istorum, OB, MA, MB, CM, Y.

18. consequatur, V; consequitur, MB, MG.

19. retraxerit, OC, MG.

20. vero, OB, MA, MB, CM, Y.

21. vel utrum, OB, MA, MB.

22. præsentatam, MA, MB, CM; præsentat, OB; præsentato, Y, præsentandi, MG.

23. contradixerit, LA, MC, OC.

24. considat, OB; considerat, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College