Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 66  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] aliud breve recuperabit versus alium qui tenet, licet versus eum qui non
[002] tenuit recessit ab utroque. Sed esto quod ille versus quem se retraxit iam
[003] de novo inceperit possidere, competit contra illum consimile breve non
[004] obstante exceptione quod se retraxit prius, quia iam incipit20 competere21
[005] actio versus eum quæ22 prius non competebat. Et unde semper videndum
[006] erit utrum se retraxerit de brevi tantum propter vitium brevis, vel de
[007] brevi et assisa, expresse vel tacite, et si eadem sit persona et eadem res
[008] vel diversa, et utrum actio primo non competiit quia tenens non tenuit,
[009] et postea competere inceperit quia tenens de novo inceperit possidere.
[010] Sed quærendum si per primum breve posset23 agere cum iam pervenerit
[011] in eum casum a quo incipere potuit. Sed re vera non, quia tempore
[012] impetrationis nulla subfuit causa impetrandi, quod perpendi poterit
[013] per datam. <Istud locum habet infra de exceptionibus, ubi quis excipit
[014] quod totum non teneat vel quod omnino nihil.> Item esto quod aliquis
[015] se retrahat de brevi cum tenens falso dicat quod non possideat cum
[016] possideat re vera, et idem tenens alias conveniatur ab eodem per
[017] consimile,24 non habebit talis25 tenens exceptionem26 quod se retraxerit
[018] petens in odium mendacii, sed sine iudicio propter mendacium
[019] f.183] secundum W. de Eboraco spoliandus erit: vel si1 cum2 dixerit
[020] aliquando tenens in iudicio quod nihil clamat in3 tali re, si4 postmodum
[021] velit de eadem re versus eundem petentem defendere se per exceptionem,
[022] vel si ad hoc agat quia nihil petit nisi quod uti possit iure suo et seisina,
[023] qua re alius eum inde inquietat vel impedit, non audietur quasi sibi
[024] ipsi contrarius, sicut dici poterit in iure advocationis, ut si quis dicat
[025] se nihil habere in iure advocationis, si postmodum velit agere contra
[026] primum5 petentem quare impedit, quia in hoc contrarius est sibi, si
[027] dicat primo quod nihil teneat et postmodum quod ad ipsum pertinet
[028] ius præsentandi, quia simul stare non possunt in una persona et eodem
[029] tempore. Si autem talis quia6 dicebat se possidere cum nihil possideret
[030] et postea ex causa possidere inceperit, vel ex causa donationis vel emptionis
[031] vel quia forte vocatus est ad warantum, hic poterit se defendere
[032] vel ex tali nova causa agere, nec habebit exceptione quod7 alius8 se
[033] retraxit cum nihil possideret. Si quis autem se retraxerit a iudicio ubi
[034] iudicium erit et a brevi, non poterit agere postmodum per consimile.
[035] Item si semel sic9 in iudicio se retraxerit de10 brevi de recto, postmodum



Notes

20. incepit, CE, MG; om., OB, MA, MB, CM.

21. competit, OB, CM.

22. qui, OC, MA, MB, Y, LA, MC, MG.

23. possit, OB, MA, MB, CM, Y.

24. simile, OB, MA, MB, CM, MG; cons. (sim.) breve, V, OB, Y.

25. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

26. scilicet talem exceptionem, MA, MB, CM, Y, OB (om. scilicet).

1-2. sicut, MSS. var.

3. de, OB, MA, MB, CM, Y (corr. in).

4. sed, OA, CE; et, MG.

5. ipsum, OB, MA, MB, CM.

6. qui, V, Y; om., OB.

7. quia, OB, MA, MB, CM, Y, MG.

8. alias, V, OB, OC, MG.

9. sit, LA, MC, OC, MG; om., OB, MA, MB, CM.

10. a, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College