[002] IN adventum autem iustitiariorum si nullus venerit, nec querens nec ille [003] de quo queritur, tunc erit assisa quasi vacua et omnes plegii sui erunt [004] in misericordia. Si autem ille de quo queritur venerit et querens non, [005] querens et plegii erunt in misericordia et ille de quo queritur recedet [006] sine die, nisi querens se velit essoniare, quod bene ei licebit, sed querens [007] ad aliud breve consimile si voluerit recuperabit. Si autem querens venerit [008] et alius non, plegii de attachiamento erunt in misericordia, et ipse similiter [009] si fuerit attachiatus, et capietur assisa per defaltam ut infra. <Si autem [010] nulla pars venerit, nec querens nec ille de quo queritur, quod per iudicium [011] f.182b] curiæ quieti recedant, omnes in misericordia, scilicet principales [012] personæ et plegii.> Item in adventu iustitiariorum aut omnes veniunt, [013] tam querens quam ille de quo queritur, secundum quod fuerint plures [014] vel unus, quo casu statim procedatur ad assisam, nisi forte de gratia [015] iustitiariorum in casu licito velint transigere vel pacisci. In quibusdam [016] vero casibus nihil aliud erit nisi quod querens se retrahat, vel ille de quo [017] queritur cognoscat disseisinam. Et qui si ita in principio sine aliqua14 [018] causa iusta simpliciter retraxerit, sive in assisa disseisinæ sive in alia [019] quacumque assisa vel placito, numquam ad consimile breve recuperabit. [020] Si autem incepta fuerit assisa vel placitum quodcumque et error forte [021] fuerit in impetratione, ita quod breve stare non possit sed cadit tamquam [022] vitiosum, sive querens dicat quod sequi noluerit breve illud, vel se simpliciter [023] retrahat vel licentiam recedendi petat vel alio quocumque modo, [024] ad aliud breve recuperare poterit quod non sit vitiosum, quia ad actionem [025] non respondetur nec contra actionem excipitur, sed contra breve propter [026] vitium et errorem, et actio in se integra est et non incepta. Et unde cum [027] nihil in iudicium deducatur nisi exceptio contra breve, si simpliciter se [028] retrahat a brevi, non tamen se retrahit ab actione quæ in iudicium non [029] deducitur, nisi expresse dicat quod se retrahat ab utroque. De errore vero [030] brevis infra dicetur de exceptionibus, sed quicumque et qualitercumque [031] se retraxerit simpliciter, sive dicat retraho me a15 brevi isto, vel recedo, [032] vel nolo amplius sequi, vel alio modo, impune non recedet,16 quia ipse et [033] plegii de prosequendo erunt in misericordia. Cum autem petant licentiam [034] recedendi et eis17 gratis concedatur, impune recedet. Si autem breve competens [035] sit, et18 nihil sit quod excipi poterit contra breve nec contra personam, [036] si res et actio in iudicium deducantur et non sit error in quantitate [037] rei petitæ, si tunc petat licentiam recedendi, simpliciter recedit19 ab [038] utroque et numquam ad aliud breve consimile recuperabit. Item dicitur [039] retraho me versus talem forte quia nihil tenet, in quo casu nihilominus ad