Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 64  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et etiam magis erit periculosum iuratoribus propter alieni compendii
[002] f.182] lucrum anceps subire periurium. Quod autem1 assisa capiatur
[003] in modum assisæ, hoc stare non poterit aliqua ratione, quia primus iurare
[004] non potest salvo visu propter verba in sacramento exponenda, quia
[005] iurabit quod dicet veritatem de tenemento de quo visum2 fecit per præceptum
[006] domini regis, sed3 nullum tenementum vidit nec per præceptum
[007] domini regis4 nec sine, igitur de nullo tenemento quod viderit dicere
[008] poterit5 veritatem quia nullum tale tenementum vidit, et ideo si ita
[009] iuraverint iuratores6 peierant manifeste quia non convenit sacramentum
[010] cum7 veritate, scilicet de tenemento unde visum non fecerint. Si autem
[011] ita iuraverint, scilicet de tenemento de quo visum fecerint, et postea in
[012] fine salvo visu, non valet quia sic8 erunt sibi ipsis9 contrarii. Quod autem
[013] assisa capi debeat in modum iuratæ sine causa manifesta non video
[014] rationem. Sed quid si fuerit in assisa inter partes disputatum, et quod10
[015] per incidentem quæstionem de consensu partium vertatur assisa in
[016] iuratam? Bene procedet iurata etiam sine visu.

Si disseisitor cum attachiatus fuerit debeat habere rationabilem summonitionem.


[018] ITEM cum vicecomes disseisitores attachiaverit quod sint in adventu
[019] iustitiariorum, sive iustitiarii constituti fuerint ad omnia placita generaliter
[020] sive ad quædam specialiter, sicut ad assisas novæ disseisinæ, mortis
[021] antecessoris capiendas, et gaolas deliberandas, vel ad aliquam assisam
[022] specialiter, sicut sunt quatuor milites de comitatu vel unus iustitiarius
[023] specialiter transmissus a latere regis, quod assumptis secum etcetera,
[024] secundum quod supra11 dictum12 est in principio de civilibus actionibus
[025] sive criminalibus, quæritur an tales attachiati ante adventum iustitiariorum
[026] rationabilem habere debeant summonitionem quindenæ. Et est
[027] verum quod non, quia sive quindenam habuerit sive minus spatium diem
[028] causari non poterunt, quia sive venerint sive non capienda erit assisa, et
[029] quia tantum operatur eorum absentia quam13 præsentia. Nec iniuria
[030] disseisinæ essonium habebit, nec longas indutias nec iudiciorum solemnitates,
[031] quia viribus et non iudicio fecerunt disseisinam, quod est manifeste
[032] contra iustitiam et pacem domini regis. Item si per se venire non possint,
[033] possunt tamen venire per ballivos suos et etiam per amicos qui verba pro
[034] eis faciant, et quorum responsio admittetur ad instructionem iuratorum et
[035] etiam ad declinandum assisam. Cognoscere autem non possunt disseisinam
[036] nec pacisci nec remittere, sicut inferius dicetur.



Notes

1. iam, LA, MC; etiam, Y; om., MA, CM.

2. sic visum, V, CE, MC; visum sic, OA (corr.).

3-4. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

5. potuit, OA, OB, CM, MA.

6. Om., OB, MA, MB, CM.

7. in, OB, MA, MB, CM, Y (corr. inde).

8. Om., OB, MA, MB, CM, Y. (corr.).

9. ipsi, OA, MC.

10. Om., OB, MA, MB, CM.

11-12. praedictum, LA, MC.

13. quasi, OA, CE, MC; quantum, MA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College