Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 63  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ei assignetur quantum iuratores crediderint ipsum esse disseisitum, quia
[002] etsi iustitiarii semper certum reddere non possint iudicium eo quod de
[003] incerta re agitur apud illos, tamen hoc facere debent17 quantum eis fuerit
[004] possibile. Sunt autem18 quidam iuratores qui sine visu faciunt sacramentum,
[005] et ita iurare debent quod veritatem dicent secundum conscientiam
[006] suam salvo visu in modum iuratæ. Sed tamen de talibus distinguendum
[007] erit utrum ab initio electi fuerint per vicecomitem vel per19 ballivum, et
[008] præceptum fuerit ut visum facerent et ipsi hoc facere contempserunt, et
[009] ita quod de negligentia nullam habuerint excusationem. In quo casu,
[010] et si de hoc convicti fuerint quod per negligentiam hoc fecerint et contemptum,
[011] graviter amercientur.20 Et si contingat quod de periurio in
[012] assisa facta convincantur, pœnam non evadent convictorum nec quantum
[013] ad infamiam nec quantum ad pœnam, quia magis deliquunt21 quam alii
[014] iuratores per contemptum. Et ideo æqualis pœna eis infligitur cum de iure
[015] maior propter contemptum esset infligenda, et hoc suæ imputare poterunt
[016] negligentia. Si vero non sunt prius electi sed loco aliorum qui non veniunt
[017] forte, vel si venerint certa ratione recusantur eo quod inutiles sunt vel
[018] alio modo substituuntur, tunc videndum utrum fuerint de proximo
[019] visneto vel longe a remotis alibi assumpti,22 et utrum verisimile sit vel
[020] præsumi possit quod veritatem nesciant vel ignorent. Si autem præsumi
[021] possit quod veritatem sciverint de facto secundum quod res se habet,
[022] de loco tamen23 et quantitate rei dubitaverint, quoad hoc ultimum excusantur
[023] quia visum non fecerunt de tenemento. Si autem in narratione
[024] facti et veritatis mentiti fuerint scienter, non excusantur in hoc quantum
[025] ad pœnam convictorum, sed vix quantum ad infamiam, et pro eo quod
[026] visum non fecerint excusantur. Si autem longe a remotis assumpti fuerint
[027] propter defectum aliorum, et ita quod præsumi possit quod veritatem
[028] ignorent, excusantur quantum ad pœnam et quantum ad infamiam quia
[029] visum non fecerunt, et similiter quia a remotis assumpti sunt et in veritate
[030] errare possunt, et ideo non mentiuntur neque peierant quia contra
[031] conscientiam non vadunt, nec consentit qui errat. Sunt etiam qui iurant
[032] omnino sine visu in modum iuratæ, quod esse non debet, ut alibi, quia
[033] esto quod assisa24 capi debeat in modum assisæ, cum nihil excipiatur
[034] contra assisam coram iustitiariis nec sit ratio quare cadere debeat in
[035] iuratam, et cum omnes iuratores electi sint in ipsa curia coram iustitiariis,
[036] cum cito recessuri fuerint et quasi ex improviso dicere debeant veritatem,
[037] cum visum25 de tenemento eis non fiat, nec sciverint utrum aliquid debeant
[038] dare querenti, plus vel minus, vel totum auferre, nec sit locus convictioni,
[039] periculosum erit querenti et tenenti quod procedat negotium sub iurata,



Notes

17. non debent, LA, MC.

18. etiam, LA, MC.

19. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

20. amerciantur, LA, MC.

21. delinquit, OA, Y.

22. sumpti, OA, CE, MG; assumptis, V.

23. etiam, OB, MA, MB.

24. alibi, LA, MC.

25. visus, V, Y, OB (corr.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College