Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 62  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod ducere posset quis aquam per7 fundum alienum et cessatum esset
[002] in redditu solvendo, non posset ille cuius fundus esset pro districtione
[003] facienda aquam divertere vel diminuere quo minus cursum debitum
[004] haberet et statutum, quin faceret disseisinam ei cui servitus deberetur,
[005] nisi ita conveniret in constitutione servitutis. Durum esset et iniquum
[006] quod unus haberet cursum et alius redditum sine aliquo regressu fraudaretur.8
[007] <Sed hoc locum habet ubi ille cui servitus constituta fuerit non
[008] curat ulterius aquam ducere, quia semper remanet tenens licet aquam
[009] ducere nolit.> <Melius9 tamen est quod fiat districtio pro redditu tali
[010] modo quod fiat summonitio, et quod per iudicium capiatur aqua in
[011] manum domini simpliciter sine aliqua mutatione vel diversione. Et quid10
[012] si tunc non11 venerit nec satisfecerit de redditu? Capiatur ex secundo
[013] decreto et adiudicetur domino sic, quod illam divertere poterit donec ei
[014] fuerit satisfactum de12 redditu,13 et quod semper paratus sit restituere
[015] cum ei fuerit satisfactum.> Competit ei igitur assisa novæ disseisinæ
[016] ratione prædicta eo quod deficit districtio, et fiat visus de tenemento,
[017] non de quo redditus provenit, quod fieri non poterit,14 sed propter quod
[018] redditus debetur a vicino. Item si fiat aliquid in fundo alicuius quod
[019] vicino noceat iniuste, ut si fossatum vel murus levetur vel prosternatur
[020] iniuste, vel aliud quidem fiat ad nocumentum iniustum vel iniuriosum,
[021] non solum sufficit videre tenementum quod nocet, sed etiam illud cui
[022] nocitum est. Item si ius eundi vel pascendi debeatur vel aliud tale, non
[023] solum sufficit visum facere de tenemento in quo ius illud constituitur,
[024] sed etiam illud ad quod ius pertinet. Unde oportet videre tenementum
[025] ubi pastura est et tenementum ad quod pertinet pastura. Si autem
[026] nesciat ille qui queritur vel non possit tenementum designare secundum
[027] quod prædictum est, qualitatem neque quantitatem, locum neque comitatum,
[028] neque villam neque aliud certum, nihil dare possunt querenti per
[029] assisam, sed cadit omnino breve quantum ad assisam. Et cadit quandoque
[030] in perambulationem coram iustitiariis ex consensu partium, ut si dissensio
[031] f.181b] habeatur de finibus, terminis comitatuum vel fundorum vel
[032] locorum, vel in qua parte, tamen habebit seisinam in aliqua parte, nec in
[033] meliori nec in peiori, quia ius respicit æquitatem. Si autem querens
[034] locum designaverit sed in qua parte loci nesciat designare, sufficit si15
[035] aliquo loco16 habeat seisinam per sacramentum iuratorum. Si autem de
[036] certa parte loci constiterit, sed nesciat querens terminos et fines distinguere
[037] eo quod termini et lapides finales amoti sunt forte, tunc tantum



Notes

7. in, OB, MA, MB, CM.

8. fraudaretur, V, LA, MG; fraudentur, OC; fraudeletur, MA; frauderetur, MSS. gen.

9. regula melius, LA, MC.

10. quia, V; qui, OA, OC, LA, MC; quod, MA, Y.

11. Om., OB, MB, CM, Y.

12-13. Om., OB, MA, MB, CM, Y (om. de redditu . . . satisfactum).

14. possit, OB, MA, MB, CM, Y.

15. si in, V, MA, CM; si de, Y.

16. modo, MB; om., MA, CM, Y, OB (om. aliquo loco).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College