Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 61  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] esse divisa inter vicinos quæ dividit dominia et distinguit fines agrorum.
[002] Imprimis sicut regia via, quæ communis esse non potest inter vicinos
[003] nec propria alicuius, sed ipsius domini regis et quasi res sacra. Et qui
[004] aliquid inde occupaverit excedendo fines et terminos terræ suæ dicitur
[005] fecisse purpresturam super ipsum regem. Idem etiam dici poterit de via
[006] militari quæ publica dici poterit, et ducit ad mare et ad portus et quandoque
[007] ad mercata. Item fit divisa de consensu vicinorum et eorum terra,
[008] et talis divisa communis est inter vicinos ex quorum terris fuerit36 coadunata,37
[009] et unde tenementum illud sic coadunatum38 dicitur commune
[010] inter eos. Item39 quod nullus dominus per se sed in communi. Eodem modo
[011] si terra fuerit coniecta de communi40 consensu ut41 fiat fossatum vel
[012] murus ex communi tenemento. Et dicitur divisa eo quod dividit agros
[013] et tenementa. Aqua vero currens non dicitur divisa nisi quamdiu rectum
[014] cursum suum tenuerit, et cum alveum mutaverit desinit esse divisa.
[015] Item divisa poterit esse lapis finalis et42 lignum, et hæc omnia communia
[016] sunt vicinorum sed non alicuius eorum43 propria ut infra.> Item videre
[017] debent utrum tenementum fuerit sacrum et deo dedicatum, vel quasi
[018] sacrum sicut publicum, vel universitatis ut stadium,44 theatrum, muri
[019] et portæ civitatum. Item sicut oportet visum facere de tenemento de
[020] quo redditus provenerit, ita45 videre oportet tenementum propter quod
[021] præstatur redditus, ut si quis certum redditum constituerit alicui de
[022] f.181] camera sua et heredum suorum ut aquam ducere possit per
[023] fundum suum, si talis aquam duxerit vel1 non duxerit.2 Item si redditum
[024] constituerit quis eodem modo ut habeat in alieno ius pascendi vel eundi
[025] vel aliud quid tale faciendi, sive alius aquam duxerit vel3 paverit vel
[026] diverterit4 vel aliquid tale fecerit vel non, semper tamen debetur redditus
[027] et pro redditu servitus. Unde si aliquis ipsorum contrahentium recedere
[028] voluerit a contractu, tamen alius nisi5 voluerit non recedet. Et unde si
[029] ille qui servitutem concesserit redditum percipere noluerit, nihilominus
[030] tamen debetur servitus et ius eundi aquamve ducendi et pascendi. Si
[031] autem servitus concedatur et redditus denegetur vel detineatur, nec
[032] sit locus vel tenementum ubi districtio fieri possit, locus erit assisæ novæ
[033] disseisinæ quasi de libero tenemento. Et si non sit tenementum de quo
[034] redditus provenerit et de quo visus fieri possit, tamen sufficit si fiat
[035] visus de tenemento propter quod debetur redditus. Et quia si fieret
[036] districtio in6 servitute debita, verbi gratia: ut si constitueretur redditus



Notes

36. est, LA, MC.

37. coadiuvata, OB, V.

38. coadiuvatum, V; coadiunctum, MA; coadiunatum, OB, CM.

39. ita, V, LA, MC, MG, OC, Y.

40. Om., OB, MA, MB, CM.

41. vicinorum ut, OB, MA, MB, CM.

42. vel, OA, CE.

43. ipsorum, LA, MC.

44. stadium et, OA, CE.

45. et ita, OB, MA, MB, CM.

1-2. Om., OB, MA, MB, CM.

3-4. Om., OB, MA, MB, CM (om. faciendi . . . tale).

5. ubi, V.

6. pro, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College