Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 60  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de aliquo tenemento. Etiam ut videtur prima facie, quia prioratus sive21
[002] abbatia vel alia domus est quasi tenementum de quo talis redditus provenire
[003] debet, unde videtur quod sufficit si visus fiat de abbatia sicut
[004] de aliis tenementis de quibus redditus provenit, sicut de domo privata,
[005] sed re vera huiusmodi abbatia et prioratus non sunt tenementa alicuius
[006] singularis personæ, cum sint sacra et religiosa et in bonis dei et non
[007] alicuius hominis privati vel singularis personæ, et huiusmodi præstatio
[008] est quasi præstatio de camera et unde nulla districtio. Et ideo cum
[009] huiusmodi corrodia sint quasi spiritualia sive22 spiritualibus annexa, non
[010] est recurrendum si detineatur ad forum seculare.23 Et quoniam in huius-
[011] f.180b] modi corrodiis committi poterit simonia,24 ideo25 ad forum ecclesiasticum
[012] recurratur ut negotium ibi terminetur, quia ibi poterit fieri
[013] cognitio de simonia.26 <Non poterit27 quis tenementum liberum facere
[014] sicut de redditu qui provenit ex re sacra. Abbatia vero sive prioratus sunt
[015] res sacræ, et solummodo in bonis dei et non in bonis alicuius privatæ
[016] personæ. Igitur28 cum huiusmodi domus religiosæ res sacræ sint,29 non
[017] poterit quis convertere30 aliquid in usus privatorum et facere de re sacra
[018] rem non sacram sive prophanam, ita quod ex re sacra quæ deo per pontifices
[019] dedicata,31 possit quis habere liberum tenementum, et ideo nulla
[020] assisa novæ disseisinæ. Sed antequam res deo dedicata esset et sacra,
[021] bene posset fundator excepisse et retinuisse sibi liberationes et hospitia
[022] et huiusmodi, et ita quod huiusmodi numquam fuerunt sacra, nec poterit
[023] redditus proveniens de re sacra magis esse alicuius liberum tenementum,
[024] scilicet alicuius privatæ personæ, quam ipsa res de qua provenit. Item
[025] non poterit32 liberum tenementum redditus personalis qui debetur ut33
[026] pertinens ad aliam rem ratione cuius petitur, et cum non possit habere
[027] redditum nisi habeat rem cui et propter quam debetur, ut si quis habuerit
[028] hundredum aliquod et sint qui dant redditum ne sequantur, et quia ille
[029] redditus non provenit ex aliquo tenemento nec ratione alicuius tenementi,
[030] nec iuratores visum facere possunt de aliquo tenemento.> Item cum
[031] disseisitus fecerit visum iuratoribus, videre debent iuratores utrum
[032] tenementum proprium sit vel commune. Ut si commune fuerit inter
[033] coheredes et34 participes vel vicinos, fiat visus de toto tenendum in communi,
[034] a quocumque particeps fuerit disseisitus. Item utrum sit commune
[035] sicut divisæ quæ distinguunt35 et terminant fines agrorum, sive sit arbor
[036] vel fossatum vel lapis vel quid tale. <Et sciendum quod multiplex poterit



Notes

21. vel, LA, MC.

22. vel, MC, LA.

23. secularem, OA, OB, CE; singularem, MB.

24. seisina, OB, MA, MB, CM.

25. Om., OB, MA, MB, CM.

26. seisina, OB, MA, MB, CM.

27. poterit enim, OB, MA, MB, Y.

28. sunt, LA; sunt igitur, MC.

29. sunt, LA, MC.

30. converti, OA, OB, MA, MB, MG, CM.

31. dedicata est, CM, Y, V; dedicata sunt, LA, MC.

32. poterit esse, CM, Y.

33. non, OB, MA, MB, CM.

34. vel, OB, MA, MB, CM, Y.

35. distingunt, MSS.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College