Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 59  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] per illud idem breve de nova disseisina.> Quid scilicet utrum terram et
[002] tenementum aliud de quo facta fuerit disseisina, sicut3 redditus sive
[003] consistat4 in solido vel in liquido. Et tunc videre debet tenementum
[004] de quo redditus provenerit, sive consistat5 in denariis6 sive in aliis rebus
[005] quibuscumque, numero, pondere vel mensura. Mensura, solida vel
[006] liquida, solida sicut in frumento, liquida sicut in vino, oleo7 et huiusmodi.
[007] Item quantum, scilicet utrum plus vel minus. Item videre debent in
[008] quo comitatu sit tenementum et in qua villa et in quo loco, et in qua
[009] parte loci et intra8 quos fines et quos terminos tenementum contineatur,
[010] ut si de numero acrarum vel virgatarum dubitetur, ut ad minus si quantitatem
[011] rei distinguere non possint, quod dicere possint certum vel circiter
[012] vel saltem infra quas metas tenementum contineatur. Item si de loco
[013] constiterit, nesciant tamen qua parte loci, tamen ad seisinam faciendam
[014] sufficit si in quacumque parte fiat seisina, et si in qua parte constiterit
[015] sed9 tamen nesciant determinare fines tenementi, tamen sufficit si fiat
[016] seisina10 ad quantitatem dicti iuratorum per rationabilem mensuram.
[017] <Si11 autem redditus, tunc fiat iuratoribus visus de tenemento unde
[018] redditus provenit. Item si communa pasturæ, tunc fiat visus de tenemento
[019] in quo petitur communa et similiter de tenemento ad quod dicitur pertinere.12>
[020] Si autem redditus fieri debeat de camera imperpetuum vel ad
[021] tempus, non potest fieri visus de aliquo13 tenemento. Et ideo assisa locum
[022] non habet cum huiusmodi redditus non sit tenementum, sed alia actione
[023] opus erit, et hoc sive redditus proveniat ex camera tantum vel ex tenemento
[024] aliquo, sed non per manum illius qui14 tenet tenementum sed per
[025] manum15 donatoris, quod idem erit quod16 de camera. Si autem per
[026] manum tenentis fieri debeat solutio et immediate et17 de certo tenemento,
[027] si cessatum fuerit et cum non habeat locum districtio, locum habebit
[028] assisa in defectu districtionis. Et eodem modo si ex aliquo certo tenemento
[029] concedatur redditus, plus vel minus, ut si quis ex aliquo manerio suo
[030] concesserit alicui per annum et in feodo decem libras cum districtione
[031] vel sine. Et si cum districtione, aut est sufficiens aut non est18 sufficiens.19
[032] Si autem sufficiens, teneat se ad districtionem ille cui redditus debetur.
[033] Si autem omnino nulla vel minus sufficiens, locum habebit assisa propter
[034] defectum districtionis, ex quo redditus provenit ex certo tenemento et
[035] quia ubi20 deficit districtio locum habebit assisa. Item in visu faciendo si
[036] fieri debeat visus de corrodio, quæro si talis possit visum facere iuratoribus



Notes

3. sive, OB, MA, MB, CM.

4. constat, OB, MA, MB, CM, OC, MG.

5. constat, OB, MA, MB, CM, MG.

6. tenemento, OB, MA, MB, CM.

7. et oleo, OA, CE, MC, MG, Y.

8. inter, OB, OC, MA, MB, CM, Y.

9-10. Om., OA, CE.

11-12. Om., OB, MA, MB, CM, CE, Y; marg, OA.

13. Om., OA, CE.

14-15. Om., OB, MA, MB, CM.

16. Om., OB, MA, MB, CM.

17. Om., OB, MA, MB, CM.

18-19. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

20. ibi, MA, MG, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College