Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 58  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] a prosecutione iuris sui desistere. Tutius est tamen, secundum alios,
[002] quod quilibet eorum duos plegios inveniat si possit. Item ad officium eius
[003] pertinet quod faciat tenementum reseisiri de catallis etcetera, quod hodie
[004] aliter observatur, quia querens omnia damna post captionem assisæ
[005] recuperabit per sacramentum recognitorum declaranda25 ut inferius
[006] dicetur. Item quod tenementum faciat esse in pace, videlicet quod non
[007] permittat disseisitorem rem disseisitam ad alium transferre, vel querentem
[008] sine iudicio seisinam sibi usurpare, usque ad primam assisam. Et unde
[009] si quis rem ita effectam litigiosam per impetrationem aliquo modo vel
[010] per disseisinam vel ex aliqua causa adquisitionis ingressus fuerit, illam
[011] sine brevi restituet vero domino sine regressu26 habendo versus suum
[012] feoffatorem, nisi sibi prospexerit per breve de warantia dum fuerit in
[013] seisina. Item quod in eodem statu remaneat quod iniuria non crescat
[014] nec res deterioretur vel vastetur, quamvis eam meliorare liceat. Item quod
[015] blada nondum matura non27 amoveantur, quamvis possit matura amovere
[016] ille qui possidet, et alius damna consequatur28 si obtinuerit. Item ad ipsum
[017] pertinet quod in præsentia partium, si velint interesse, eligere faciat et
[018] convenire duodecim liberos et legales homines de visneto ut in adventu
[019] iustitiariorum facere possint recognitionem, quos etiam statim mittat
[020] ad videndum tenementum illud et nomina eorum faciat imbreviari. Et
[021] non solum ab uno vel duobus, sed etiam ab omnibus si fieri possit, vel
[022] septem ad minus, quia per pauciores assisa capi non poterit, licet possit
[023] per plures quam duodecim ex aliqua iusta causa. Necesse est enim quod
[024] fiat visus de tenemento a iuratoribus ut certa res deduci possit in iudicium,
[025] et quod iuratores verum et certum facere possint29 sacramentum, et quod
[026] perinde possit iustitiarius iustum proferre iudicium. Videre autem debent
[027] iuratores quale sit tenementum et30 quid et quantum, quale2 videlicet
[028] utrum terra vel redditus, et utrum res sacra vel privata. Item privatum vel
[029] commune ut infra. Item32 quantum31 querens posuerit in visu suo. <Quia
[030] si querens posuerit in visu suo plus quam id de quo fuerit disseisitus,
[031] cadet34 in misericordiam35 pro superdemanda, si autem minus non. Et
[032] eodem modo in assisa mortis antecessoris observetur, ut de itinere abbatis
[033] f.180] de Radinge et Martini de Pateshilla, anno regis Henrici quinto,
[034] comitatu1 Warrewickiæ, assisa novæ disseisinæ, si Willelmus de Ludington.
[035] Item si de comitatu constare non possit, cadit2 assisa in perambulationem



Notes

25. declarandas, OA, MA, CM; recuperandas, MG; om., OB.

26. sic, LA, MC, Y, OB, OC; ingressu, OA, MA, MB, MG, CE, CM, Co.

27. sic, Y, Co, V; om., OA, OB, OC, MA, MB, MC, MG, CE, CM, LA.

28. consequitur, LA, MC.

29. possunt, MG, V.

30-31. Om., CE, LA, MC, MG, Y, OC (om. sit ten. . . . quale).

32. et quid et, CE, OC, MC, LA, Y, MG (item q.e.).

34. cadit, MC, Y, V.

35. misericordia, MSS. var.

1. in comitatu, OC, MG, Y.

2. cadet, OA, LA; cadat, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College