Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 56  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit arramiata qui per iudicium curiæ suæ recuperaverit, si curiam suam
[002] vocaverit ad warantum audiri debet et veniat recordum, quia si curia
[003] male iudicaverit, tenebitur curia ad pœnam et ipse non, quamvis teneatur
[004] ad restitutionem. Sed obici poterit, nonne tenetur dominus ad pœnam
[005] cum curia male iudicaverit et ipse10 post iudicium statim ingressus est
[006] tenementum et ideo disseisitor cum curia, sicut alius qui ingreditur
[007] statim post disseisinam per ipsum disseisitorem et de voluntate sua, vel
[008] contra voluntatem suam per disseisinam? Cum autem sic feoffatus per
[009] longum intervallum warantum vocet11 et ei fuerit per iudicium vel alio
[010] modo warantizatum, per warantiam illam iam quasi transfertur12 res
[011] disseisita ad personam eius, et ita quod ipse qui13 fecit disseisinam resti-
[012] f.179] tuere poterit rem disseisitam querenti, quod ante warantiam non
[013] potuit, et sic liberabitur omnino feoffatus et disseisitor. Idem et feoffator
[014] tenebitur ad restitutionem et similiter ad pœnam disseisinæ, et ita per
[015] warantiam omnia reducuntur ad tempus disseisinæ factæ. Et videtur
[016] quod sic fieri possit in omni casu ad quemcumque translata fuerit res
[017] post1 disseisinam,2 unum vel plures, in personis3 ipsorum4 et similiter
[018] heredum ipsorum, quamdiu ipsi5 principales personæ duraverint, scilicet
[019] disseisitus et disseisitor qui alienavit. Cum autem unus illorum obierit,
[020] extincta est6 actio in eo quod pœnalis est. Sed7 cum disseisitor tenementum
[021] ad alium transtulerit, statim vel post intervallum et viventibus disseisitore
[022] et disseisito, quæritur an disseisitus petere possit versus tenentem tenementum8
[023] per breve de ingressu vivente disseisitore, sicut posset si mortuus
[024] esset, et9 petere restitutionem et remittere pœnam disseisinæ,10 sicut
[025] posset ille qui habet actionem criminalem versus aliquem, et in voluntate
[026] ipsius erit utrum velit ab initio criminaliter agere vel civiliter. Non,
[027] quia si warantus vocetur ut prædictum est sic posset esse actio pœnalis
[028] licet civiliter intentata, quæ quidem per tale breve terminari non possit.11>

Audita querela rex mittat breve suum vicecomiti.


[030] AUDITA a superiore ad quem pertinet vim et iniuriam propulsare et ad
[031] quem recurritur12 de necessitate querela, transmittet breve suum vicecomiti
[032] in quo continebitur tam nomen querentis quam eius de quo queritur,
[033] sive sint unus vel plures, et forma querelæ secundum quod ei facta
[034] fuerit qui iura tuetur13 in hæc verba.



Notes

10. ipse dominus, OB, MA, MB, CM.

11. vocat, OB, MC, LA; vocaverit, MA, MB, CM' Y.

12. transferatur, OB, MA, MB, CM, Y; transfert, MC.

13. Om., MC, LA.

3. personas, OA, CE, Y, MC, Co.

4. eorum, OB, MA, MB, CM.

1-2. Om., OB, MA, MB, CM.

5. ipsae, CE, CM, MG.

6. Om., OA, OC, LA, MC, MG.

7. si, OA, CE.

8. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

9. vel, OC, MG, LA, MC; etiam, OB, MA, MB, CM.

10. disseisitori, MG, OC (. . . re).

11. posset, OC, LA, MC, MG, MA.

12. recurrit, OA, CE, Co.

13. tenetur, OB, MA, MB, CM, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College