Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 55  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iniuste inde fuerit disseisitus, et in quo casu non licuit ei rem propriam
[002] sine iudicio recipere. Item esto quod tam B. quam C. impetraverit15
[003] super ipsum A. simul, quæro cuius assisa præcedere debeat. Et sciendum16
[004] f.178b] quod ad ultimam assisam erit recurrendum. Item esto quod C.
[005] ultimo disseisitus negligens sit et B. prius sibi impetraverit super ipsum
[006] A. et per assisam recuperaverit versus A.,1 et C. postmodum impetraverit
[007] super2 utrumque, scilicet A. et B. Ex parte B. obstabit ei exceptio rei
[008] iudicatæ, ex parte vero A. tenebit breve quoad excambium per officium
[009] iudicis. Si autem impetraverit tantum super B.3 non valebit, quia nullam
[010] fecit disseisinam: et si tantum super A. restituere non potest, et ideo
[011] super utrumque. <Ex præmissis igitur videtur et præsumitur quod in
[012] assisa novæ disseisinæ vocari possit warantus, quod videtur absurdum
[013] esse, cum in delictis non4 possit quis warantum vocare nec dominum sive
[014] auctorem nominare, cum5 pœna suos tenere debeat auctores. Ad quod
[015] distinguendum utrum intentetur querela novæ disseisinæ versus aliquem,
[016] secundum quod pœnalis est vel rei persecutoria tantum. Si autem secundum
[017] quod pœnalis est sive contra unum vel plures qui principaliter
[018] fecerint disseisinam vel feoffati fuerint recenter post disseisinam intentetur,
[019] numquam erit warantus vocandus propter delictum disseisinæ.
[020] Si autem intentetur versus aliquem in eo quod est rei persecutoria tantum,
[021] ut si aliquis feoffatus fuerit per disseisitorem per longum intervallum
[022] post disseisinam et ante6 brevis impetrationem, cum talis non teneatur
[023] ad pœnam eo quod disseisinam non fecit, licet teneatur ad rei restitutionem,
[024] warantum vocare poterit de iure etiam sine alio brevi si præsens
[025] fuerit, scilicet suum feoffatorem, et statim respondere debet7 warantus
[026] etiam sine alio brevi. Si autem præsens non fuerit in captione assisæ,
[027] tunc cum vocatus fuerit statim summoneatur quod sit ad warantizandum
[028] tenementum de quo vocatus fuit ad warantum dum tenens fuit in seisina,
[029] ad similitudinem eius quod fit in assisa mortis antecessoris. Si autem
[030] uterque absens fuerit hoc sibi poterit feoffatus imputare. Et idem esse
[031] poterit si vocetur warantus per breve de ingressu post disseisinam ubi
[032] unus illorum moritur, scilicet tenens vel querens vel uterque, et ubi
[033] extinguitur pœna cum persona, ut si querens tantum, non8 sit qui agere
[034] possit de iniuria, cum ille mortuus sit cui fuit iniuriatum et qui habuit
[035] actionem quoad pœnam. Item nec si tenens, quia cum pœnalis sit non
[036] datur in9 heredes non magis quam heredibus datur sicut in præmisso
[037] casu. Nec ergo si uterque moriatur multo fortius. Item quod warantus
[038] vocari possit patet manifeste, ut si assisa novæ disseisinæ contra aliquem



Notes

15. impetraverit, OA, CE, V.

16. Om., OB, MA, MB, CM.

1. ipsum, A., LA, MC, Y.

2. versus, LA, MC, Y.

3. ipsum B., LA, MC.

4. Om., OB, MA, MB, CM.

5. et cum, OC, MG, V.

6. tantum, OB, MB, CM, MA (corr. ante).

7. non debet, OB, MA, MB, CM.

8. nisi, OB, MA, MB, CM.

9. inde, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College