Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 54  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] idem4 A. cum nihil habeat5 nisi nudum dominium, et de facto, cum de
[002] iure non possit, feoffat6 prædictum B. firmarium, et post tale feoffamentum
[003] non vult firmarius solvere redditum. Postea7 vero8 prædictus C. primo
[004] feoffatus deicit ipsum B. firmarium et secundo feoffatum. Prædictus
[005] vero B. firmarius portat assisam novæ disseisinæ super C. primum feoffatum,
[006] non recuperabit seisinam quia prædictus A. nullum potuit ei
[007] facere liberum tenementum, quia nullam omnino habuit seisinam nec
[008] aliud nisi tantum nudum dominium. De consilio tamen curiæ per officium
[009] iudicis fraude detecta vel per cognitionem in odium circumventionis,
[010] de terris ipsius A. providebitur ipsi B. excambium ad valentiam, sive
[011] primo feoffatus liber sit sive servus, quamvis si9 servus nullus prædictorum
[012] A. vel B. habebit exceptionem servitutis. Item esto quod A. eiciat
[013] B. et statim post disseisinam feoffet C., si hoc fecerit ante impetrationem,
[014] oportet utrumque in brevi comprehendere, quia nullus sine alio respondere
[015] poterit, licet uterque sit principalis, et quia primus et principalis restituere
[016] non potest sine feoffato, nec feoffatus disseisinam fecit10 per se sed simul
[017] cum feoffatore, et sic de pluribus in infinitum. Si autem post impetrationem
[018] feoffaverit, sive statim sive post intervallum, fiat11 ut supra.
[019] Item est quod A. eiciat B. et C. eiciat A. et sic quilibet alterum, et ulterius
[020] in infinitium, et postmodum A. eiciat C. vel B. eiciat C. incontinenti vel
[021] post intervallum. Videndum erit quis primo impetraverit et in cuius
[022] persona tenementum debeat esse in pace usque ad adventum iustitiariorum.
[023] Et sciendum quod in manibus illius qui inventus fuerit seisitus
[024] tempore impetrationis, propter verba quod vicecomes faciat tenementum
[025] esse in pace usque ad adventum iustitiariorum. Item esto quod B. sine
[026] iudicio disseisiverit A. post intervallum et antequam A. transtulerit rem
[027] ad alium, si A. impetraverit super B., licet disseisitor fuerit, recuperabit.
[028] Si autem gratis obtulerit disseisito et disseisitus gratis rem oblatam
[029] ceperit ante impetrationem, bene licet, sed12 post impetrationem non
[030] sine pœna. Item esto quod A. primus disseisitor disseisiverit C. suum
[031] feoffatum vel suum disseisitorem, et sic restituat tenementum B. antequam
[032] C. impetraverit, C. habebit assisam13 super utrumque si res fuerit
[033] restituta B. ante impetrationem C. Si autem post, sufficit si impetratum
[034] sit tantum super ipsum A. Item esto quod A. cum disseisiverit C. tenuerit
[035] tenementum in manu sua, et tantum C. impetraverit super A. et A.
[036] post impetrationem restituerit B., C. recuperabit versus utrumque et
[037] ita quod B.14 numquam postmodum audietur nisi super proprietate, quia
[038] rem licet propriam tamen contentiosam recepit et cum præiudicio C. cum



Notes

4-5. A. qui nihil habet, OB, MA, MB, CM (om. A.).

6. feofeffat, OA, V; feoffatum, OB, MA, MB.

7-8. post venit, OB, MA, MB, CM.

9. sit, OB, MB, CM; om., MA.

10. fecerit, OA, CE; facit, Y.

11. Om., OB, MA, MB, CM.

12. si, OB, MB, CM, Y; om., MA.

13. seisinam, OB, MA, MB, CM.

14. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College