Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 53  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] observabitur ordo ut supra dictum est, cum uterque tam D. quam C.
[002] portaverit assisam super ipsum B., videlicet quod C. primo recuperabit
[003] versus B. et B. faciet excambium ipsi D. Sed cum C. tantum sine D.
[004] et per assisam recuperaverit versus B., et D. tunc demum assisam portet
[005] super ipsum B., non audietur sine ipso C., quia quamvis B. teneatur ad
[006] pœnam propter disseisinam et propter iniuriam, tamen restituere non
[007] potest sine C. Si28 autem tantum super ipsum C.,29 ipse non fecit disseisinam
[008] ipsi D. sed per iudicium recuperavit ut tenementum suum
[009] proprium de quo idem B. ipsum disseisiverat.30 Oportet igitur de necessitate
[010] utrumque in brevi comprehendere, B. scilicet quia fecit disseisinam
[011] et C. quia rem detinet disseisitam, et in quo casu fiat temperamentum
[012] ut supra quod C. retineat31 tenementum suum et B. faciat D. excambium.
[013] Item esto quod D. prius agat per assisam32 et recuperet versus B., et C.
[014] tunc velit agere versus B. tantum, recuperare non poterit33 versus B.
[015] quia non habet quod restituat. Oportet igitur de necessitate utrumque
[016] comprehendere tam B. quam D., sive D. incontinenti feoffatus fuerit
[017] post primam disseisinam sive per intervallum, et quamvis D. habeat pro
[018] se exceptionem rei iudicatæ per assisam vel quod disseisinam non fecerit
[019] ipsi C., tamen ut supra sic temperabitur negotium, quod C. suum recuperabit
[020] tenementum et quod B. ipsi D. faciat excambium, et ita fiet34
[021] si tenementum ad plures manus devenerit post disseisinam, quod primus
[022] disseisitus suum recuperabit35 tenementum et ultimo feoffatus per disseisitorem
[023] et sine iudicio disseisitus recuperabit excambium. Et sive
[024] præsens fuerit principalis disseisitor sive absens, vocet eum tenens qui
[025] disseisinam non fecit ad warantum sine alio brevi, et ei warantizabit,
[026] quod non erit si post36 breve impetratum translatum fuerit tenementum
[027] ad alium, quia talis amittet nisi sibi prospexerit per breve de warantia
[028] cartæ dum fuerit in seisina, quia intravit in seisinam de re quæ effecta
[029] fuit litigiosa per diligentem impetrationem et diligentem prosecutionem.
[030] Item et eodem modo si res ad alium statim et recenter translata fuerit
[031] ad alium post disseisinam licet ante impetrationem, non habebit talis
[032] f.178] warantum si illum vocaverit, quia uterque disseisitor, et sunt in
[033] eadem causa damnationis. Item esto quod A. dimiserit B. terram ad
[034] terminum reddendo inde sibi centum per annum, postea1 dat terram illam
[035] cuidam C. tenendam in feodo, et facit ei seisinam salvo firmario termino
[036] suo, et attornat servitium firmarii scilicet illa2 centum prædicto3 C. suo
[037] feoffato, et firmarius facit eidem C. servitium prædictum. Post venit



Notes

28-29. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

30. disseisiverit, disseisivit, MSS. var.

31. teneat, OB, MB, CM; om., MA; detineat, LA.

32. disseisinam, OB, MA, MB, CM.

33. potest, OB, MA, MB, CM.

34. fiat, OB, MA, MB, CM.

35. Om., OB, MA, MB, CM.

36. prius, OB, MA, MB, CM.

1. et postea, OB, MA, MB, CM.

2. illi, OB, MA, MB.

3. dicto, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College