Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 52  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] remaneret contra dominum proprietatis, ita11 sequeretur quod primo
[002] disseisitus excambium haberet rei suæ quam de12 iure13 habere deberet
[003] in dominico, quod similiter esset iniquum, et cuiuscumque præcedat
[004] assisa vel subsequatur, semper locum habebit iudicis officium ut æquum
[005] separetur ab iniquo et quod quidem latissimum est, et quod ita fieri
[006] debeat14 per consilium curiæ sive15 per iudicis officium, quod idem est,
[007] quod remanere debeat seisina rei disseisitæ cum vero domino et non cum
[008] feoffato per disseisitorem. Et quod excambium fieri debeat feoffato,
[009] inveniri poterit de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Middelsexiæ
[010] et de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici tertio decimo, assisa
[011] novæ disseisinæ, si Johannes Cabbus16 iniuste disseisivit Emmam Duredent.
[012] Casus talis est, et unde iudicium positum fuit coram rege et consilio
[013] suo. A. dedit B. servitium C. qui de eo tenuit libere. Idem17 B. occasione
[014] doni quod ei factum fuit per prædictum A. de servitio ipsius C. disseisivit
[015] ipsum C. de tenemento quod idem C. tenuit in dominico, et de quo idem
[016] B. occasione illius doni nihil clamare potuit nisi tantum servitium. Et
[017] postquam idem B. tenementum illud tenuerat in manu sua per aliquod
[018] f.177b] tempus, illud dedit cuidam D. post impetrationem brevis quod
[019] idem C. impetravit super prædictum B. qui ipsum de eodem tenemento
[020] disseisivit. Et processu temporis venit idem B. timens assisam quam
[021] prædictus C. super eum18 arramiavit, disseisivit ipsum D. de prædicto
[022] tenemento et illud restituit ipsi19 C. Postea venit D. qui ultimo fuit
[023] disseisitus et arramiavit assisam novæ disseisinæ super utrumque. Sed
[024] si D. recuperaret20 per assisam, qualiter consuletur C. vero domino cuius
[025] fuit tenementum ab initio, et qui primo iniuste fuit disseisitus? Quia
[026] si D. recuperaret21 per assisam, et C. agat de prima disseisina versus B.
[027] suum disseisitorem vel versus utrumque tam B. quam D., ex parte
[028] D. obstabit ei exceptio rei iudicatæ, et ita vix impetrabit excambium ubi22
[029] rem propriam habere deberet in dominico. Provisum fuit coram ipso
[030] rege quod antequam prædictus D. ultimo feoffatus et disseisitus recuperaret23
[031] per assisam, quod B. warantizaret prædicto24 D. donum et factum
[032] suum quod ei fecit de prædicto tenemento, et ita quod idem D. haberet
[033] excambium ad valentiam de tenemento ipsius B., et quod C. teneret in
[034] pace tenementum suum. <Et sine alio brevi per25 officium26 iudicis et
[035] de consilio curiæ.> Item retento primo27 casu, si cum B. disseisiverit
[036] D. et retinuerit tenementum in manu sua et illud non restituerit ipsi C.,



Notes

11. ita quod, OB, MA, MB, CM.

12-13. Om., MA, MB; de eo, OB; re, CM.

14. debet, OB, MA, MB.

15. Om., OB, MA, MB, CM.

16. Calbus, Albus, Gibbus, Gallius, MSS. var.

17. item, LA, V.

18. ipsum, OA, CE, Y.

19. illi, OB, MA, MB, CM.

20. recuperet, MSS. var.; recuperasset, MA.

21. recuperet, MSS. var.; recuperasset, MA.

22. nisi, V; sic, MSS. gen.

23. recuperet, MSS. var.

24. dicto, OB, MA, MB, CM.

25-26. sine officio, OB, MA, MB, CM.

27. Om., OB, MA, MB, CM, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College