Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 51  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] utrumque, vel illum ad quem res translata fuerit vel utrumque ipsorum,
[002] vel aliquem vel omnes, vel ante impetrationem brevis vel post: et si ante,
[003] tunc forte cum disseisitus sibi commode perquirere posset si vellet et non
[004] perquisivit, vel cum vellet non potuit infirmitate præpeditus vel morte
[005] præventus, vel alio iusto et legitimo interveniente impedimento, vel post
[006] impetrationem et diligentem prosecutionem, ita quod visus terræ factus
[007] fuerit et iuratores electi. Et quibus casibus omnibus subvenitur disseisito
[008] per breve de ingressu secundum formas inferius notandas, tam super
[009] possessionibus rerum corporalium quam super iuribus, scilicet rebus incorporalibus,
[010] sicut super iure pascendi et huiusmodi, utendi fruendi.

f.177] Si res disseisita ad alium transferatur ex causa donationis de voluntate disseisitoris et disseisitor suum spoliaverit feoffatum.


[012] CONTINGIT etiam multotiens quod ille qui facit disseisinam rem disseisitam
[013] transfert ad alium ex aliqua causa iusta adquisitionis, et cum1 disseisitus
[014] super eum portet assisam novæ disseisinæ, ipse timens assisam suum
[015] spoliat feoffatum, et ita quod suus feoffatus super eum portat assisam,
[016] et ita quod duæ disseisinæ in unam et eandem concurrunt2 personam et3
[017] super eundem disseisitorem,4 uterque istorum disseisitorum petit restitutionem
[018] per assisam, utrique competit assisa. Refert tamen cui primo fieri
[019] debeat restitutio. Et sciendum quod semper primo cognoscendum est de
[020] ultima disseisina, et postea de prima, ut infra5 apparebit per exemplum.
[021] Sed esto quod primus disseisitor cum feoffatum suum disseisiverit rem
[022] disseisitam restituerit vero domino primo disseisito antequam breve impetraverit
[023] super ipsum, et post longum intervallum vel incontinenti,
[024] oportet eum6 qui ultimo disseisitus est per suum feoffatorem super utrumque
[025] portare7 assisam. Et tunc cum super utrumque recuperaverit, ita
[026] evanescit prima disseisina, et primo disseisitus seisinam suam non
[027] recuperabit nisi per breve de ingressu, videtur quod esset iniquum, cum
[028] uterque superstes sit, disseisitor et primus disseisitus. Temperandum est
[029] igitur negotium ex officio iudicis, quod quidquid agatur remaneat seisina
[030] cum primo spoliato sive disseisito, et facta inquisitione de secunda seisina
[031] et inquisita veritate per iuratam, si constiterit feoffatum per feoffatorem
[032] suum esse disseisitum contra factum suum, faciat ei excambium ad
[033] valentiam, quia si per iudicium recuperaret feoffatus et secundo spoliatus
[034] contra8 verum dominum, si9 verus dominus peteret per assisam versus
[035] suum disseisitorem tantum vel versus utrumque, obstaret ei exceptio rei
[036] iudicatæ proposita a feoffato possidente, et sic numquam recuperaret
[037] per assisam, quod esset iniquum, nisi ita esset quod negligentia sua ei
[038] esse deberet10 damnosa. Et si contigeret quod tenementum cum feoffato



Notes

1. tunc. OA, CE, Co.

2. concurrant, LA, MC.

3-4. Om., OB, MA, MB, CM.

5. inferius, LA, MC.

6. eundem, MB; eidem, OB, MA, CM.

7. Om., OB, MA, MB, CM.

8. quam, OA, CE.

9. et, OB, MA, MB, CM.

10. debet, OB, MA, MB, CM, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College