Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 50  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quæ ab initio litigiosa fuit per diligentem impetrationem. Et si in tali
[002] mora res ad alium translata fuerit, cadit primum breve, et oportebit
[003] aliud impetrare, et omnes tam primum et principalem disseisitorem quam
[004] illos ad quos res translata fuerit in brevi comprehendere. Si autem in
[005] omni parte intervenerit diligentia et breve liberatum fuerit vicecomiti et
[006] plegii de prosequendo inventi et disseisitores attachiati, licet assisa statim
[007] non capiatur, per hoc efficietur20 res litigiosa imperpetuum, et quantum
[008] ad disseisitores illos et quantum ad suos heredes si illi moriantur, et si
[009] res ad alium transferatur in vita eorum, non oportebit omnes nominare,
[010] ut prædictum est. <Item transfertur quandoque res ad alium non ut
[011] feoffamentum vel ut liberum tenementum, sed ad terminum forte annorum
[012] vel sic, videlicet donec ille ad quem transfertur perceperit inde
[013] tot investituras, vel quamdiu tenementum illud possit excoli et bladum
[014] portare, sicut contingit21 in communi pastura, ubi dominus fundi vel ille
[015] qui se gerit pro domino cum non sit et fecerit disseisinam et alii communam
[016] clamaverint, et sic componunt inter eos quod ille qui communam
[017] clamat possit aliquam22 partem imbladare cum disseisitore: si disseisitus
[018] super eum qui se gerit dominum rei23 recuperat, [recuperat]24 versus alios25
[019] qui ingressi sunt per disseisitorem ad terminum, vel donec, ut prædictum
[020] est, cum imbladiatione, licet non nominentur in brevi. Et hoc dico26 quia
[021] liberum tenementum non habent nisi tantum terminum, vel donec, et
[022] sic transit investitura cum tenemento. Secus esset si disseisitor aliis rem
[023] disseisitam daret ad vitam vel in feodo. Donec quandoque habet et signat27
[024] tempus incertum, ut hic scilicet: Concedo tali talem terram, vel quid tale,
[025] donec ei28 providero in tam bona, vel donec sic vel sic. Si autem dicat sic:
[026] Donec inde perceperis tot investituras, vel donec ita sit vel non sit, vel quamdiu
[027] excoli poterit, hoc non erit liberum tenementum quia conceditur ad
[028] certum tempus vel ad29 certum terminum. Si autem sic dixerit:30 Do et
[029] concedo tibi tantam terram donec inde perceperis quadraginta libras, quia
[030] nescitur quanto tempore levari possint tot libræ de tanta terra, quia
[031] terminus incertus est et indeterminatus, videtur quod tenementum remanet
[032] liberum tenementum donec tot libræ leventur, cum sciri non possit
[033] vel determinari per quantum tempus levari possint nec in quot annis,
[034] sicut supra dicitur de tot investituris, et hic determinari potest certus
[035] terminus, quia quælibet investitura habet suum annum et31 unum.32>
[036] Contingit quandoque quod cum post disseisinam aliquando res ad alium
[037] translata fuerit vel non translata disseisitum mori, vel disseisitorem vel



Notes

20. efficitur, OB, MA, MB, CM, Y.

21. contra, OB, MB, CM.

22. aliam, OB, MB, CM.

23. rerum, OB, MA, MB, CM; om., OA.

24. sic, V; om., MSS.

25. illos, OB, MA, MB, CM, Y.

26. ideo, OA, OC, MG.

27. significat, LA, MC, CM.

28. si, OB, MC; sibi, MG, MB, Y.

29. Om., MB, CM, Y.

30. dixit, OB, MA; dicat, MB.

31-32. sic, MSS. gen.; om., LA; et unum diem, MB, CM, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College