Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 49  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] modo, vel postquam disseisitus statim et incontinenti post disseisinam
[002] ante rem translatam iter arripuerit versus curiam ad impetrandum, cum
[003] sic etiam effectum sit tenementum4 litigiosum, et sicut plus est appellare5
[004] facto quam verbo, sive hoc factum fuerit statim sive post aliquod intervallum
[005] post6 arreptum iter, dum tamen disseisitus diligens fuerit ad
[006] impetrandum et prosequendum, et ita quod nulla ei imputari possit
[007] negligentia. Non oportet tales ad quos res translata fuerit post talem
[008] diligentiam, nullo habito respectu ad datam, in brevi comprehendi, quia
[009] ex quo sciunt aut scire possunt et debent disseisitum diligentem fuisse
[010] ad impetrandum et prosequendum, scire debent per consequens rem
[011] effectam esse litigiosam, et etiam per hoc tempus non currere7 contra
[012] disseisitum, cum deses8 non extiterit9 nec contemptor sui iuris. Igitur ad
[013] quemque res post talem diligentiam pervenerit, non cadit breve, nec
[014] oportebit iterum impetrare nec tales in brevi inserere, quia sive nominati
[015] fuerint sive non, sive res statim transferatur ad eos sive post intervallum,
[016] semper tenentur ad restitutionem, nec expectari debet tempus post assisam
[017] captam nec differri iudicium, quo minus statim fiat restitutio disseisito,
[018] cum omnes sint in culpa et in disseisina, tum propter recentem
[019] translationem, tum propter rem effectam litigiosam per diligentem prosecutionem.
[020] Et hoc dico quia solent quidam differre iudicium, ut dum tales
[021] essent in seisina per breve de warantia, cum per officium iudicis non
[022] possent, possent tamen sibi providere ad excambium, et semper procedit
[023] assisa super eum qui tenuit tempore impetrationis vel12 diligentis prosecutionis.13
[024] Esto etiam quod aliquis impetraverit diligenter et propter
[025] aliquem defectum cadat breve, cum forte inepte sit conceptum vel alio
[026] modo vitiosum quod stare non possit, et disseisitus incontinenti impetrare
[027] incipiat aliud breve. Si pendente impetratione secunda postmodum sit
[028] tenementum ad alium translatum, et diligens fuerit disseisitus in14 impetrando
[029] et15 prosequendo, non valet translatio ad hoc quod illos ad quos
[030] transfertur tenementum oporteat in brevi nominare, sicut in primo casu,
[031] quia primus et principalis semper respondebit sine eis quasi præventus.
[032] Nihilominus tamen poterit disseisitus omnes si voluerit convenire. Item
[033] si disseisitus diligens fuerit in impetrando, negligens autem in prosequendo,
[034] durante negligentia per aliquod tempus, quia supprimit breve
[035] vel alio modo non prosequitur cum possit,16 per negligentiam et17 moram18
[036] f.176b] suam efficitur res non litigiosa per19 negligentem prosecutionem



Notes

4. tamen, OB, MA, MB.

5-6. Om., OB, MA, MB, CM.

7. recurrere, MA, MB, CM, Y; decurrere, OB.

8. disseisitor, V; disseis., MG, OC; testes, OB, MB, CM, LA; custos, MA; deses., OA; deses, CE, MC, Y, Co.

9. extiterint, MA, CM; extitent, OB, MB.

-.

12-13. Om., OB, MA, MB, CM.

14. Om., OB, MB, CM.

15. in, OA, CE.

16. posset, LA, MC.

17-18. Om., OB, MA, MB, CM.

19. propter, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College