[001] et illi eodem modo ad quos res transfertur de voluntate disseisitoris [002] si statim possessionem nacti fuerint de re translata post disseisinam, et ad [003] restitutionem tenentur22 et ad pnam. Si autem post longum intervallum [004] aliud erit, quia illi non sunt disseisitores, quia longum tempus eos23 excusat [005] propter negligentiam disseisiti, per quam disseisitus amisit24 utramque [006] possessionem, vel propter negligentem prosecutionem, licet diligens fuerit [007] impetratio, per quam res desinit esse litigiosa. Item si statim et sine [008] intervallo res disseisita ad alium transferatur, sive de voluntate disseisitoris [009] sive contra per disseisinam, omnes tenentur et incidunt in assisam, et [010] nullus poterit sine iudicio disseisiri nisi hoc fiat incontinenti, habita tamen [011] tali distinctione, quod si ille qui per longum tempus ante impetrationem [012] ingressus fuerit possessionem, si constiterit per iuratam vel confessionem [013] feoffatoris sui quod taliter inde feoffatus fuerit, sine alio brevi et sine [014] placito recuperabit excambium suum, cum verus dominus per assisam25 [015] recuperet tenementum suum, cum huiusmodi confessio vel cognitio sit [016] quasi quoddam incidens in assisa.26 <Si præsens fuerit, si autem absens, [017] tunc salvetur tenenti recuperare suum quoad excambium cum talis redierit, [018] si habeat unde fiat excambium.> Et quod tam ille licet disseisinam [019] non fecerit quam ille principalis qui re vera disseisitor est, simul nominari [020] debeant in brevi et quod nullus sine alio possit conveniri, ratio facit ad [021] hoc potentissima, quia principalis disseisitor licet disseisinam fecerit27 non [022] tamen potest rem restituere, nec ille ad quem translata est res, licet [023] disseisinam non fecerit, potest tamen rem restituere, sed tamen sine [024] iudicio et brevi eici non poterit nisi gratis se ponat in assisam, ut supra, [025] cum in brevi non nominetur. Si autem statim ante impetrationem vel post, [026] in brevi nominati vel non28 nominati, de voluntate disseisitoris primi [027] f.176] vel contra ingressi fuerint seisinam, nullum talibus competit [028] remedium de excambio, quamvis sine iudicio vel1 sine brevi eiciantur, [029] sive post tempus in brevi nominati per assisam ut2 per officium iudicis [030] excambium consequantur, ex quo recenter ingressi sunt rem vitiosam [031] <ante impetrationem vel> post disseisinam <non3 subvenitur eis ut [032] supra in alio casu in odium disseisinæ, sed sibi ipsis prospiciant dum [033] fuerint in seisina per breve de warantia cartæ, quia donatio valida est [034] quantum ad disseisitorem et suum feoffatum licet invalida quantum ad [035] disseisitum.> Si autem res translata fuerit ad alium post diligentem [036] impetrationem et diligentem prosecutionem incontinenti sive post intervallum, [037] non est necesse quod fiat impetratio super illos ad quos res translata [038] est, cum semel fuerit impetratum et res effecta litigiosa prædicto