Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 47  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cum debitum sit de testamento vel matrimonio. Eodem modo videretur
[002] quod trahi deberet ad forum seculare11 fidei interpositionis cognitio, quod
[003] tamen12 esse non poterit cum iudex secularis pro fide læsa iniungere non
[004] possit pænitentiam, ne falcem suam ponat in messem alienam. Et similiter
[005] videri poterit alias quod id quod maius est trahit ad se id quod minus,
[006] ut si quis in curia domini regis implacitatus fuerit ab aliquo super transgressione,
[007] et ab eodem appellatus super eodem facto, in comitatu vel
[008] coram iustitiariis de banco, remitti debet placitum super transgressione
[009] ad comitatum vel ad bancum, nec debet trahi appellum ad iudicium sive
[010] cognitionem super transgressione, sed e converso: quia id quod maius est
[011] trahit ad se id quod minus est, et13 non e converso.14 Et hoc sufficit ad
[012] præsens exempli causa.

Quando fieri debeat querela.


[014] DICTUM est supra cui fieri debeat querela. Nunc autem dicendum quando.
[015] Et sciendum quod statim et sine mora, cum diligens esse debeat impetratio
[016] f.175b] et diligens prosecutio, secundum quod superius dictum est, cum
[017] desides et sui iuris contemptores non iuvet15 iuris beneficium, et vigilantibus
[018] iura subveniunt, et ne ante impetrationem vel negligentem16 prosecutionem
[019] res disseisita transferatur ad alium, propter quod fiat17 difficilior18
[020] prosecutio, et quæ si diligens fuerit perpetuatur per hoc actio et
[021] datur19 heredibus, et competit20 in heredes per breve de ingressu cum
[022] clausula vel sine, quantum ad pœnam vel restitutionem, secundum quod
[023] inferius dicetur, et secundum quod res translata fuerit ad alium ante
[024] impetrationem vel post, secundum quod fieri poterit multis modis, sicut
[025] continuo videri poterit in sequentibus.

Si res disseisita post disseisinam ad alium transferatur per disseisitorem unum vel plures.


[027] SI post disseisinam factam ab uno vel a pluribus res ad alium transferatur
[028] ad unum vel ad plures. Ad plures autem simul vel successive, de persona
[029] in personam, sive de voluntate disseisitoris sive contra voluntatem suam
[030] per disseisinam, et hoc si statim post disseisinam et sine intervallo antequam
[031] disseisitus sibi perquirere21 possit per breve vel per longum intervallum
[032] antequem disseisitus sibi perquisiverit per negligentiam suam, cum
[033] commode sibi perquirere posset si vellet. In iis casibus omnibus oportet
[034] quod omnes ad quos res translata fuerit ante impetrationem cum primis
[035] et principalibus disseisitoribus in brevi nominentur ut superius dictum est,
[036] sive propter pœnam sive propter restitutionem, alioquin non recuperabit
[037] disseisitus. Principales vero disseisitores propter factum et propter iniuriam,



Notes

11. secularem, OA, CE, OB, MC, Y, Co.

12. Om., OB, MA, MB, CM.

13-14. Om., OB, MA, MB, CM.

15. adiuvet, CE, Co, Y; innuet, OA.

16. diligentem, V, OB, MA, MB, CM.

17. sit, OB, MA, MB, CM.

18. disseisitor, OB, MB, CM.

19. detur, OB, MA, MB, CM.

20. competat, OA, CE, Co.

21. Om., OB, MB, CM (om. possit).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College