Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 46  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] utrum impetratum fuerit versus prædecessores, abbates vel priores tantum32
[002] sub nomine dignitatis, vel simul sub nomine proprio et nomine
[003] dignitatis. Et si sub nomine proprio, tunc33 utrum idem34 habuerint35
[004] nomen prædecessor et successor vel diversum, ut infra dicetur plenius. Et
[005] generaliter quicumque illorum moriatur, sive ille qui fecit sive ille cuius
[006] nomine fit, cum advocaverit, cadit breve et assisa et alio brevi opus erit.

f.175] Cui fieri debeat querela.


[008] DICTUM est supra ad quem pertineat querela de disseisina facta et ad
[009] quem non. Nunc autem dicendum cui fieri debeat et ad quem recurrendum
[010] erit cum disseisitus utramque amiserit possessionem naturalem et civilem,
[011] et cum seisinam resumere non possit auctoritate propria cum illam semel
[012] amiserit. Querela autem fieri debet1 ei qui iurisdictionem habet, sicut
[013] principi, et non omni qui habet iurisdictionem nisi cum iurisdictione
[014] habeat coertionem, quod possit iudicium suum executioni demandare.2
[015] Non archiepiscopo, non3 episcopo nec aliis, licet iurisdictionem habeant in
[016] quibusdam. In laico vero feodo cognitionem non habent neque coertionem,
[017] quia si archiepiscopus vel episcopus vel alia persona ecclesiastica de4 laico
[018] feodo5 cognosceret et6 iudicaret, si iudicium per se exequeretur, competeret
[019] contra eos assisa novæ disseisinæ, quia quamvis iudicium interveniret,
[020] licet iustum esset omnino, tamen quia non haberet iurisdictionem in
[021] talibus neque coertionem non valeret. Si autem vicecomes hoc demandaret
[022] exequendum, impune eis non obediret, quod si faceret simul cum aliis
[023] caderet in assisam. Sed nonne poterit iudex ecclesiasticus de laico feodo
[024] cognoscere ratione fidei interpositæ? Non. Quia si sic faceret non haberet
[025] coertionem neque iudicii executionem, et cum7 in iudicio ecclesiastico
[026] cognoscatur de fidei interpositione, non tamen propter hoc mutatur
[027] iurisdictio vel cognitio super principali, quod est de laico feodo, propter
[028] incidens principali, quod est fidei interpositio, nec id quod prius et maius
[029] est et principale trahi debet ad forum alienum sive vetitum propter id
[030] quod minus est et posterius, et incidens principali vel emergens. Sicut vice
[031] versa ad forum seculare8 trahi non debet per id quod minus est et non
[032] principale id quod primum et principale est in foro ecclesiastico, ut si ob
[033] causam matrimonii pecunia promittatur, licet videatur prima facie quod
[034] cognitio super catallis et debitis pertineat ad forum seculare,9 tamen
[035] propter id quod maius est et dignius trahitur cognitio pecuniæ promissæ
[036] et debiti10 ad forum ecclesiasticum, et ubi locum non habet prohibitio



Notes

32. aut, OB, MA, MB, CM.

33. tunc refert, V, Y.

34. eundem, OA, OC, MG.

35. habuerit, LA, MC, Y; fuerit, V, MA.

1. Om., OB, MA, MB, CM.

2. mandare, LA, MC, Y.

3. nec, LA, MC, Y (corr.).

4-5. Om., OA, CE, Co.

6. vel, OB, MA, MB, CM.

7. tam, OB, CM; causa, MA.

8. secularem, OA, CE, Co, OB, MA, MC, Y, LA (corr.).

9. secularem, OA, CE, OB, MA, MC, Y, Co.

10. debitae, V, Y; debitum, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College