Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 45  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.172b] eodem modo successor sub nomine dignitatis, si nomen proprium
[002] prædecessoris in brevi non fuerit expressum, quia semper eadem est
[003] dignitas licet diversum nomen. Si autem nomen proprium prædecessoris
[004] in brevi de nova disseisina insertum21 fuerit, non tenebitur successor per
[005] tale breve, sed per breve de ingressu, sicut22 supra dicitur de herede: nisi
[006] forte idem23 habuerint24 nomen proprium prædecessor et successor, quod
[007] bene possit25 sustineri, ut infra dicetur plenius. Cum vero fecerit quis
[008] disseisinam nomine alieno ut prædictum est, refert utrum domini præsentes
[009] fuerint in provincia ita quod adiri26 possint de facili, vel extra regnum. Si
[010] autem adiri possint de facili, adeundi sunt ut sciatur utrum iniuriam
[011] emendare voluerint vel27 non cum de iniuria eis constiterit. Si autem non,
[012] erunt principales disseisitores et in brevi nominandi primo et principaliter
[013] cum hoc advocaverint. Si autem verbo deadvocaverint expresse interpellati,
[014] et hoc non emendaverint sed opere fecerint contrarium, prudenter
[015] et scienter utendo et non restituendo, adhuc illud idem erit dicendum
[016] quod superius dicitur, et hoc si ante impetrationem. Si28 autem post
[017] impetrationem29 fuerint interpellati, tunc refert utrum dominus nominetur
[018] cum suis vel non. Si autem nominetur et postea advocaverit, fiat idem
[019] quod supra, quia tunc facit iniuriam suam propriam et incipit esse primus
[020] et principalis disseisitor per ratihabitionem, quæ retrotrahitur ad disseisinam
[021] et ad primum factum. Si autem in brevi nominatus non fuerit,
[022] si postmodum advocaverit bene se poterit ponere in assisam de voluntate
[023] sua, cogi autem non debet. Et unde si noluerit30 respondere sine brevi alio
[024] brevi opus erit. Item si no fuerit interpellatus nec in brevi nominatus,
[025] nihilominus procedet assisa versus suos in absentia sua. Et si tamen31
[026] post captionem assisæ redierit et factum advocaverit, imprimis sit in
[027] misericordia cum suis, et nullum aliud habebit remedium nisi quod agat
[028] de convictione contra iuratores si voluerit, et in quibus casibus omnibus
[029] cum advocaverit et ante captionem assisæ moriatur, successor eius non
[030] tenebitur ad pœnam nisi tantum ad restitutionem per breve de ingressu,
[031] nec alii qui fecerunt tenebuntur. Si autem absentes fuerint omnino vel
[032] præsentes deadvocaverint et statim moriantur, semper remanebunt principales
[033] disseisitores illi qui fecerunt, et procedet assisa contra eos usque ad
[034] creationem successoris. Cum autem successor creatus fuerit ante captionem
[035] assisæ, tunc erit successor vel heres in eadem causa in qua fuit
[036] prædecessor, quod deadvocare poterunt vel advocare, cum de facto
[037] suorum incipiant possidere. Sed refert utrum per breve impetratum contra
[038] prædecessorem propter diversitatem personarum. Et unde videndum



Notes

21. incertum, V, OB, OC, MB, MG.

22. ut, LA, MC, Y, CE, Co.

23. eundem, OA, OB, MG, OC.

24. habuerit, LA, MB, Y, OC, MG; habuit, MC.

25. posset, OB, MA, CM, CE, Y.

26. adire, LA, MC, Y, OC.

27. nec, LA, MC, Y.

28-29. Om., OB, MA, MB, CM.

30. voluerit, MSS. var.

31. cum, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College