Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 44  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] possunt plures esse rei disseisitæ4 detentores post disseisinam, sive possidere
[002] inceperint statim post disseisinam qualitercumque, sive ex intervallo
[003] sive non, sive ante impetrationem sive post, dum tamen5 si post impetrationem
[004] et negligentem prosecutionem possidere inceperint, oportebit eos
[005] in brevi comprehendi ac si ad eos translata esset res ante impetrationem,
[006] quia res quæ6 ab initio effecta fuit litigiosa per diligentem impetrationem,
[007] effici poterit non7 litigiosa8 per negligentem prosecutionem: oportebit enim
[008] utramque esse diligentem saltem quousque plegii de prosequendo inveniantur,
[009] licet capito assisæ differatur, quia extunc omnino erit litigiosa.
[010] De hac materia infra plus9 de exceptionibus.

Contra quem non competit assisa.


[012] DICTUM est supra contra quem competit10 assisa. Nunc autem dicendum
[013] contra quem non competit.11 Et sciendum quod contra ipsum non12 competit
[014] qui iniuriam sive disseisinam non fecit. Immunis enim debet esse a
[015] pœna qui immunis erat13 a culpa, quamvis quis teneatur aliquando ad
[016] restitutionem licet non ad pœnam, nisi pro iniusta detentione, sicut ille
[017] qui feoffatus est a disseisitore per longum intervallum, vel qui disseisinam
[018] fecit primo disseisitori per longum intervallum post disseisinam, et qui a
[019] vero domino sine iudicio disseisiri non potest, quia diu ante secundam
[020] disseisinam seisinam suam amisit per negligentiam, utramque videlicet
[021] naturalem et civilem, et quamvis a suo disseisitore statim eici posset et
[022] recenter et impune. Item non tenetur aliquis heres de facto, scilicet14
[023] disseisina,15 antecessoris sui quoad pœnam disseisinæ licet teneatur ad
[024] restitutionem, et hoc nisi lis contestata fuerit cum suo antecessore, sicut
[025] alibi dicetur. Item nec successor ex facto prædecessoris sui nisi modo quo
[026] prædictum est, et hoc maxime si prædecessor suus in brevi nominetur sub
[027] nomine officii vel dignitatis, secus autem est si16 sub nomine proprio, quia
[028] sub diverso nomine non17 respondebit.

Si quis nomine domini sui fecerit disseisinam, et quod dominus incipiat possidere de facto suorum.


[030] CUM aliquis18 abbas vel prior vel19 dominus20 vel alia persona quæcumque
[031] ex facto et iniuria suorum inceperit possidere cum facta eorum advocaverit,
[032] et sic in seisina ante restitutionem obierit, quæritur an eorum successores
[033] vel heredes ad restitutionem teneantur cum possint restituere, licet non
[034] teneantur ad pœnam, sicut antecessor teneretur vel prædecessor. Heres
[035] autem tenetur quoad restitutionem, sed per aliud breve de ingressu. Et



Notes

4. disseisitae disseisitores et, OB, MA, MB, CM.

5. Om., OB, MB, CM.

6. Om., OB, MA, MB, CM.

7-8. Om., OB, MA, MB, CM.

9. plenius V, MA, CE, Y; om., MG.

10. competet, OA, CE, MC.

11. competit assisa, OA, CE, Co.

11-12. Om., OB, MA, MB, CM.

11-12. Om., OB, MA, MB, CM.

13. fuerit, MC, LA, Y.

14-15. Om., OA, CE, Co, MC, LA (marg.).

16. Om., V, OB.

17. Om., OB, MA, MB, CM.

18. autem aliqui, OB, MA, MB, CM.

19-20. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College