Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 43  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nomine16 suo, vel iudex qui male iudicaverit, an privata persona. Si autem
[002] princeps vel rex vel alius qui superiorem non habuerit nisi deum,17 contra
[003] ipsum non habebitur remedium per assisam, immo tantum locus erit
[004] supplicationi ut factum suum corrigat et emendet, quod si non fecerit,
[005] sufficiat18 ei pro pœna quod deum expectet19 ultorem, qui dicit, Mihi
[006] vindictam et ego retribuam, nisi sit qui dicat quod universitas regni et
[007] baronagium suum hoc facere possit et debeat in curia ipsius regis. Sed si
[008] alius ex facto et disseisina principis statim vel ex post facto in seisina
[009] extiterit,20 quamvis talis incidat in assisam et in pœnam vel tantum ad
[010] restitutionem, secundum quod seisina ad ipsum pervenerit statim vel ex
[011] post facto, tamen sine principe conveniri non poterit per assisam, quia
[012] licet ipse quodam modo disseisinam fecerit, tamen non per se sed cum alio,
[013] scilicet cum principe, et ita quod sine eo respondere non potest: et ideo
[014] non procedit assisa. Indirecte tamen et quasi ex incidenti etiam sine brevi
[015] comprehendi poterit persona principis ad hoc quod factum suum emendet,
[016] vel in personam suam redundabit iniuria manifeste. Ut ecce esto quod
[017] impetretur assisa tantum super eum ad quem res translata est sine principe,
[018] et qui tenetur ad restitutionem et ad pœnam vel ad minus ad restitutionem,
[019] et ipse respondeat quod sine principe qui fecit iniuriam per se vel
[020] per suos respondere non debeat, quia ipse princeps per se fecit iniuriam,
[021] vel ipsi duo simul, extunc erit factum et iniuria in manu domini regis, qui
[022] dici debet in hoc facto quasi warantus, et extunc poterit si voluerit factum
[023] suum emendare quasi a lege compulsus, et quam21 in persona sua cum sit
[024] ei submissus debet firmiter observare. <Si22 ballivus vel serviens nomine
[025] f.172] regis, capienda erit assisa, sed non erit procedendum ad iudicium
[026] quousque sciatur1 de voluntate regis.> Si quis autem fuerit a iudice qui
[027] male iudicaverit disseisitus, sive hoc scienter fecerit sive ex imperitia,
[028] qualiter procedendum sit inferius dicetur de exceptionibus. Possunt etiam
[029] plures teneri et cadere in assisam sicut et unus, et quorum unus vel plures
[030] possunt esse principales disseisitores et quidam secundarii. Principales
[031] secundum quod quidam rem disseisitam tenuerint2 in communi ante
[032] partitionem, vel secundum quod partita fuerit inter plures qui culpabiles
[033] sunt de facto principaliter, vel secundum quod postea et post disseisinam
[034] in plures manus statim devenerit, vel inter plures partita extiterit statim
[035] post disseisinam. Item sicut plures possunt esse3 disseisitores et unus, ita



Notes

16. pro eo vel nomine, OA, CE, V; pro eo nomine, MC.

17. dominum, OA, CE, MA.

18. sufficiet, LA, MC; sufficit, MA, Y.

19. expectat, MSS. var.

20. institerit, OB, MA, MB, CM.

21. quasi, V.

22. si autem, LA, MC, MG, OC.

1. sciat, OA, CE.

2. tenuerit, OB, MB, CM, MG; tenuerunt, MA.

3. esse principales, OB, MA, CM; esse capitales, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College