Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 42  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quidam ante impetrationem per longum intervallum feoffatus fuerit, vel
[002] disseisinam fecerit de re spoliata post intervallum, et si in brevi non
[003] nominetur, respondere non tenetur nisi velit. Si autem sponte velit, non
[004] fit ei iniuria propter voluntatem. Item incidunt in assisam non solum unus
[005] sed plures, quidam principaliter et quidam secundario: qui autem principales
[006] sint et qui non inferius dicetur. Item incidit in assisam non solum
[007] ille qui facit10 nomine alieno, verum etiam ille cuius nomine fit, dum tamen
[008] factum suorum et iniuriam advocaverit et illam fecerit suam. Potest etiam
[009] quis eicere præsens cum familia sicut potest per se sine familia, et eodem
[010] modo familia sine eo, et dominus cum familia præsens et absens. Absens
[011] ut si eo non præsente iubeat vel mandet, et sic auctoritatem præstet ab
[012] initio. Item eo non præsente, nec iubente nec mandante nec auctoritatem
[013] præstante ab initio, sed ex post facto ratum habente, vel cum fuerit
[014] interpellatus iniuriam non emendante, ut paulo ante dictum est. Et in
[015] quo casu principalis non tenebitur sine secundariis nec e converso,
[016] f.171b] quia quilibet incidit in assisam cum alio. Familia vero non potest
[017] restituere sine domino, quia per factum eorum est in seisina, et ita non
[018] possunt restituere quamvis teneantur ad pœnam. Dominus autem cum
[019] advocaverit suam facit iniuriam, et ita tenetur ad utrumque, ad restitutionem
[020] scilicet et ad pœnam. Si autem deadvocaverit et iniuriam suorum
[021] emendaverit, non tenebitur nisi tantum ad restitutionem. Item qui factum
[022] advocaverit et iniuriam suorum, non magis excusatur in hoc casu quantum
[023] ad disseisinam quam11 ille12 qui iussu deicit13 excusaretur ab homicidio si
[024] iussu alicuius occideret, cum in hoc non sit dominis obediendum nec
[025] excuset14 auctoritas maioris, nec ille magis excusatur qui iussit vel qui
[026] consilium adhibuit, si iniuria pervenerit ad effectum, aliter autem non:
[027] et non refert utrum quis propriis manibus eiciat an per alium. Et unde si
[028] familia mea ex voluntate mea deiecerit ego videor deiecisse, eodem modo
[029] si procurator meus, et cum omnibus erit agendum. Si autem falsus fuerit
[030] procurator qui deiecit, non mecum erit agendum sed cum eo, nisi cum
[031] suum factum ratum habuero, quia ratihabitio in hoc casu comparatur
[032] mandato. Dicitur enim quod rectius est in maleficio, habitionem rati
[033] mandato comparari. Et notandum quod familiæ appellatio duos continet
[034] servos vel alios numero, et ulterius trium vel plurium. Et si tantum unus
[035] deiecerit adhuc videbitur familia deiecisse, et etiam familiæ appellatio eos
[036] amplectitur qui loco servorum habentur, sicut sunt mercenarii et conductitii.
[037] Item tam liberi quam servi, et quibus poterit15 imperari. Inter
[038] cetera videndum quis sit ille qui deicit, princeps ex potentia vel aliquis



Notes

10. fecerit, OB; fuerit, MA, MB, CM.

11. Om., OB, MA, MB, CM.

13. deicit quam, OB, MA, MB, CM; d. quam ille qui, MG, OC (om. qui).

11-12. Om., MG, OC.

11-12. Om., MG, OC.

14. excusat, V, MG, OC.

15. poterunt, OB, MA, MB; poterint, CM; potest, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College