Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 41  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et laicum, christianum47 et iudæum, ita contra furiosum sicut contra illum
[002] qui est sanæ mentis. Item contra servum sicut contra liberum, ne servus
[003] melioris condicionis sit quam liber cum deterioris esse debeat. Item tam
[004] contra ipsum qui auctoritatem præbet deicientibus præcepto, auxilio et
[005] consilio inductivo, quam contra ipsum qui disseisinam ratam habet ex post
[006] facto, vel qui iniuriam non emendaverit cum fuerit interpellatus ab homine
[007] f.171] personaliter48 viva voce, vel saltem per diligentem impetrationem
[008] et diligentem prosecutionem, dum tamen præsens hoc sciverit vel scire
[009] possit et debeat, et ita quod ibi non sit crassa1 ignorantia, quod esse
[010] poterit si omnes de patria sciverint disseisinam esse factam et ipse solus
[011] ignoraverit cum præsens sit. In quibus casibus cum iniuriam suorum non
[012] emendaverit, cum possit et sciverit, incidit in assisam. Item non solum
[013] ille qui facit et præcipit, ut prædictum est, verum etiam ille qui statim et
[014] recenter ingreditur2 seisinam post disseisinam factam ab uno vel pluribus,
[015] et ex quibus omnes vel quidam illorum fuerint principales disseisitores,
[016] et hoc sive ingrediatur ex voluntate disseisitoris per donationem vel aliam
[017] translationem, sive contra voluntatem per disseisinam, et hoc ante impetrationem
[018] quandocumque. Et quid si non3 eiciantur incontinenti et
[019] recenter? Omnes sicut principales disseisitores incidunt in assisam, et
[020] omnes in brevi comprehendantur. Si autem diligens fuerit impetratio et
[021] diligens prosecutio, et post impetrationem4 seisinam ingrediantur, tunc
[022] refert utrum statim post disseisnam et impetrationem factam vel ex longo
[023] intervallo. Sed sive sic sive sic, non oportet quod in brevi nominentur ex
[024] nova impetratione, quia ad quemcumque res pervenerit post impetrationem,
[025] cum res per impetrationem et diligentem prosecutionem effecta
[026] sit litigiosa, ille qui eam sic receperit, quamvis in brevi non nominetur,
[027] illam5 restituere cogetur, et non tenetur ad pœnam ex disseisina, sed
[028] tantum ad restitutionem: et sibi imputari debet quod rem sic litigiosam
[029] recepit, nec excusat eum aliqua ignorantia, et si caute egerit dum fuerit
[030] in seisina, prospiciat sibi per breve de warantia. Si autem disseisitus
[031] negligens fuerit ad impetrandum6 et prosequendum, et res ante impetrationem
[032] fuerit ad alium translata, sive incontinenti sive per longum intervallum,
[033] omnes qui acceperint incidunt in assisam, quidam eorum quantum
[034] ad pœnam et restitutionem secundum quod statim et recenter, quidam
[035] vero7 tantum ad pœnam et non ad restitutionem, et quidam ad restitutionem
[036] et non8 ad9 pœnam, secundum quod post intervallum feoffati
[037] fuerint et ante impetrationem, sicut superius in parte dictum est. Et si



Notes

47. Om., OB, MA, MB, CM.

48. personarum, OA, CE.

1. grassa, OA, MG; grossa, OB, MA, MB, CM, OC.

2. ingressus est, LA, MC, Y.

3. Om., OB, MA, MB, CM.

4. impetrationem factam, OB, MA, MB, CM.

5. ille, OA, CE, MA, MB, CM; om., OB.

6. spectandum, OB, MA, MB, CM.

7. eorum, OB, MB, CM.

8. Om., OB, MA, MB, CM.

9. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College