Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 410  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non habet nec ius proprietatis nec ius possessionis, nisi tantum nudum
[002] dominium cum possessione, si vastum fecerit facit vastum quasi in alieno.
[003] Et ideo si de vasto convincatur, amittit custodiam et restituet damna et
[004] dat regi misericordiam, quod non est in muliere si de dote sua fecerit
[005] vastum quia dotem non amittit, sed custos vel curator ei adiungatur qui
[006] impediat ne faciat, et damna debet refundere. Et est magis alienum ubi
[007] quis cum nihil horum habuerit vastum fecerit in alieno, sine licentia et
[008] voluntate eorum quorum res fuerit. Et tale vastum cum sit ita iniuriosum,
[009] cum sit quasi roberia, vertitur in novam disseisinam vel in transgressionem,
[010] secundum quod præsumptor dixerit tenementum illud esse suum
[011] vel non. Item de hoc quod dicit vastum et exilium, sciendum quod non
[012] sunt referenda ad eundem intellectum. Sed vastum et destructio fere
[013] idem sunt quia convertibiliter38 vastum idem est39 quod destructio et e
[014] converso, et se habent ad omnem destructionem generaliter. Exilium vero
[015] dici poterit generaliter ubi quid fit40 ad deformitatem curiæ et capitalis
[016] mesuagii, ut si quis domos prostraverit et vendiderit, hoc erit ad magnam
[017] deformitatem etsi41 inhabitores mansionem habuerint derelictam. Item
[018] f.317] si arbores et pomeria crescentia in curia vel circa domos prostraverint1
[019] et extirpaverint,2 quod erit ad grave damnum et maximam deformitatem.

Si custos vastum fecerit in alieno sicut in terra quam tenuerit nomine custodiæ.


[021] CUM autem custos vastum fecerit in custodia sua quasi in alieno, præcipiatur3
[022] vicecomiti quod non permittat talem vastum facere vel exilium
[023] etcetera per tale breve. Rex vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod non
[024] permittas quod4 talis vastum faciat,5 venditionem vel exilium de terris
[025] etcetera, ut supra, quæ habet in custodia de hereditate talis in tali villa
[026] ad exheredationem etcetera. Et fiat attachiamentum ut superius. Vel
[027] sic: Si talis fecerit te securum etcetera, pone per vadium etcetera, A.
[028] quod sit tali die ad respondendum B. quæ fuit uxor C. matri D. filiæ
[029] et heredi ipsius C. quare fecit vastum etcetera ut supra in actione personali.
[030] Et notandum quod ad vastum iudicari debet si mulier in dote sua
[031] vel custos in custodia sua terras, redditus, servos vel alias res hereditarias,
[032] vendiderit vel alienaverit, vel si servos manumiserit vel plus æquo
[033] talliaverit per quod destruantur. Item si domos prostraverit et alibi inde
[034] ædificaverit, vel si eas combusserit et non casu fortuito. Item si boscum
[035] vel gardinum in toto vel in parte extirpaverit. Item quidquid inde6 captum



Notes

38. c. se habent vastum et destructio et, V.

39. sic, MA, CM; om., MSS. gen.

40. sit, MSS. var.

41. ac si, OC, CM, LA, MC.

1. prostraverit, V, OC, MG, CM.

2. extirpaverit, V, OC, MG, CM.

3. præcipiat, OB, MA, MB, MG, CE.

4-5. talem vastum facere, OB, MA, MB, MG.

6. Om., OB, MA, MB, MG; est, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College