Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 40  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] warantiæ.30 Et sic poterit esse quod numquam reddet, et ita poterit terra
[002] remanere in feodo imperpetuum ut liberum tenementum suum.> Si autem
[003] dicat donec ipse vel heredes sui providerint, et licet ipse non provideat,
[004] sufficit31 si32 heredes provideant. Item si dicat, donec ego et heredes mei
[005] providerimus tali, nulla facta mentione de heredibus, si ei in vita sua non
[006] provideatur, remanebit tenementum in feodo licet donator vel heredes sui
[007] heredibus donatarii velint providere. Provisio enim in hac parte restringitur
[008] ad personas tam dantis quam accipientis33 et heredum ipsorum.
[009] Item non competit restitutio per assisam ratione rei de qua agitur, ut si
[010] quis queratur se esse disseisitum de aliqua re quæ rite et per pontifices
[011] deo34 fuerit35 dedicata,36 sicut37 de ecclesiis et cimiteriis, quia huiusmodi
[012] in nullius bonis esse poterunt, scilicet in bonis nullius singularis personæ,
[013] sed solummodo in bonis dei sunt. Et si forte de facto ab aliquo super
[014] huiusmodi quereretur assisa, commutari possit assisa in iuratam ad inquirendum
[015] de transgressione, in quo casu si transgressum esset, uterque in
[016] misericordia, querens38 scilicet pro falso clamore et transgressor pro transgressione.
[017] De eo39 quod non est sacrum sicut de libera elemosina non erit
[018] ita. Est40 enim41 libera elemosina et magis libera ut infra. Item eodem
[019] modo non42 competit restitutio per assisam alicui singulari personæ de
[020] tenementis et locis quæ sunt quasi sacra, sicut ea quæ sunt communia
[021] civitatum et43 universitatum,44 sicut stadium et theatrum et alia, sicut
[022] muri et portæ, viæ publicæ et stratæ publicæ, quæ tantum deputatæ sunt
[023] ad aliquem usum publicum, et in quibus nulla singularis persona per se
[024] aliquod ius vindicare poterit, in quibus transgressio et non disseisina, quia
[025] nulla singularis persona inde poterit esse in seisina, et disseisiri non potest
[026] aliquis de eo quod non potest possidere. Nec si quis dicat se aliquid inde
[027] possidere per iuratam in quam vertitur assisa ut supra in primo casu
[028] aliquid per iuratam retinebit, nec querens aliquid recuperabit nisi tantum
[029] usum communem ad quem huiusmodi loca deputata sunt. Ut de itinere
[030] Martini de Pateshilla comitatu45 Suthamtoniæ ad assisas novæ disseisinæ
[031] capiendas et gaolas deliberandas, si Adam Gernun. Infra plus de hac
[032] materia de transgressionibus.

Contra quem competit assisa, et quibus modis quis incidat in assisam.46


[034] DICTUM est supra cui competat querela et remedium per assisam post
[035] disseisinam factam et cui non. Nunc autem dicendum contra quem competat
[036] et quibus modis quis incidat in assisam. Competit enim assisa contra
[037] liberum hominem masculum et feminam, maiorem et minorem, clericum



Notes

31-32. Om., OB, MA, MB, CM.

33. recipientis, LA, MC, Y.

34. Om., OB, MA, MB, CM.

37. ut, LA, MC, Y.

35-36. fuerint dedicatae, OA, OB, OC, MB, MC, LA.

38. tenens, OB, MA, MB, CM; reus, OC.

39. eo autem, LA, MC, Y, OC, MG.

40-41. deinde, OA, CE; dicitur enim, V.

42. Om., OA, CE.

43-44. Om., OB, MA, MB, CM.

45. in comitatu, CE, MG, OC.

46. disseisinam, OA, OB, CE, MA, MC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College