Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 408  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habere facias visum de domibus, boscis et gardinis eiusdem manerii tam
[002] interius quam exterius. Et unde prædictus talis queritur quod prædicta A.
[003] contra consuetudinem regni nostri vastum ibi fecit, destructionem et
[004] exilium, scilicet quod in eodem8 bosco tot quercus prostravit et vendidit,
[005] et etiam domos prostravit, et extra terram quam tenet in dotem ædificavit,
[006] et præterea quod villanos manumisit et terras et redditus vendidit et
[007] alienavit. Et unde prædicta A. dicit quod de prædicto bosco nihil cepit
[008] nisi rationabile estoverium suum ad ardendum et claudendum, et tot
[009] quercus de quibus talia ædificia et talia reparavit. Et per sacramentum
[010] duodecim ex prædictis hominibus qui melius sciant et velint veritatem
[011] dicere diligenter inquiras quod vastum et quod exilium ibi factum fuerit
[012] et in quibus rebus, et quid et quantum captum fuerit de9 bosco illo, et ad
[013] quid et per10 quem, et utrum prædicta A. vastum ibi fecit postquam
[014] boscus ille devenit in manus suas, vel si alius inde vastum fecit11 ante
[015] tempus suum. Et inquisitionem quam inde feceris scire facias iustitiariis
[016] nostris, etiam tali die evidenter, distincte et aperte, secundum quod per
[017] sacramentum prædictorum duodecim hominum facta fuerit,12 per litteras
[018] tuas sigillatas et per quatuor legales et discretos homines ex illis per
[019] quorum sacramentum inquisitionem illam13 feceris. Et habeas ibi etcetera.
[020] Teste etcetera.

Si mulier de vasto convincatur, quæ pœna subsequatur.


[022] SI autem in bosco aliquo factum fuerit vastum et destructio et mulier
[023] inde per inquisitionem convincatur, talis erit ei pœna infligenda et in
[024] tanta14 erit coartanda quod de cetero nihil capiet15 in bosco illo nisi per
[025] visum forestariorum heredis rationabile estoverium suum, et talis servitus16 illi17 imponetur ad pœnam. Secundum quod probatur in rotulo de
[026] termino Sancti Michælis anno regis Henrici tertio incipiente18 quarto19
[027] comitatu Norfolciæ, de Thoma le20 Enveyse et Matillide21 uxore eius. Et
[028] similiter de termino Paschæ anno regis eiusdem nono comitatu Norfolciæ,
[029] de Margeria de Rally,22 ubi23 de consilio curiæ propter vastum
[030] appositus fuit forestarius. Et quod forestarius apponi debet24 propter
[031] vastum et transgressionem mulieris probatur in rotulo. Et de forestario
[032] apponendo fiat tale breve.



Notes

8. uno, OB, MB, MG; om., MA.

9. in, OB, MA, MB, MG, OC.

10. ad, OB, MA, MB, MG.

11. fecerit, OB, MA, MB, MG.

12. fuit, OB, MA, MB, MG.

13. inde, OB, MA, MB, MG.

14. tantum, OC, CM, LA, MC.

15. capiat, V, OC, CM.

16-17. servitus illæ, V; servitiis illis, OB, CE; servitus illis, MA; servitus ill., MB, MG; sic., OC, CM, LA, MC.

18-19. Om., OC, MG.

20. de, OB, MA, MB, MG, OC.

21. Matilda, V; Matild., OC.

22. Bailly, Reyleham, Bayli, Bassi, Brally, Kally, Kelly, MSS. var.

23. ut, OB, MA, MB, MG.

24. debeat, OC, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College